ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 063: Quod quilibet doctor electus ab universitate teneatur habere unum bidellum
Item statuerunt et ordinaverunt quod quilibet doctor legens ordinarie in scientia Medicine et etiam in artibus, ab Universitate electus, teneatur et debeat habere quendam bidellum particularem per dominum Rectorem et consciliarios approbatum, et teneatur etiam observare puncta eidem taxata per dominos, quibus dominus Rector, qui pro tempore fuerit, duxerit committendum, et omnia et singula facere ad que tenentur alij doctores ordinarie legentes ex forma aliquorum statutorum nostre Universitatis, sub pena centum solidorum bon. pro quolibet contrafacientj et qualibet vice, pena Rectorj non observare facienti predicta centum solidorum bon.
Francesco Cagliani