ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 056: De questionibus de quolibet disputandis

1405 – Rubrica 056: De questionibus de quolibet disputandis

Item statuerunt quod quolibet anno debeat solum bis disputari de quolibet per doctores Medicine actu legentes, ordine tamen attento, ut primo disputet antiquior doctor, et postea qui eum sequitur, et sic successive de anno in annum donec numerus omnium doctorum fuerit expletus; quo expleto, reinchoetur de novo, et fiat successive, ut supra: que disputationes fieri debeant in nonis. Et quod dictis disputationibus et qualibet [263] earum debeant interesse sub pena quadraginta solidorum bon., et etiam omnes et singuli doctores medicine legentes quacunque hora, sub pena decem solidorum bon. pro quolibet, nisi iustam causam excusationis habuerint. Et in quolibet ipsorum quolibet proponantur decem questiones, seu sex per doctores et quatuor per scolares; et quod arguens possit unam rationem proponere et una alia confirmare ad principalem questionem, hoc addito, quod nullus doctor alicuj scolari suum quodlibet ante mensem dare possit. Ad dictum autem quodlibet respondere non possit aliquis scolaris qui non audiverit Bononie vel alibi in scientia Medicine tribus annis ad minus, nisi sit licentiatus in artibus, quo casu sufficiat eum audivisse duobus annis medicinam. Doctor autem de mane legens, suum quodlibet facere teneatur ante festum nativitatis domini. Legens autem in nonis, ordine servato de doctore legente de mane, teneatur disputare in vigilia sancti Silvestri, pena cuilibet doctori obmittenti, secundum ordinem supradictum, suam disputationem de quolibet facere, sub pena centum solidorum bon., nisi iusta et rationabilis causa eum excusaret. Que questiones debeant determinari, et in scriptis ad stationem generalium bidellorum poni et dari infra quindecim dies a die determinationis facte, in bonis cartis pecudinis vel edinis ad formam predictam de questionibus, et in uno folio quilibet per se, sub pena in alio statuto comprehensa, quod loquitur de questionibus disputandis, et quod nunquam restituantur doctoribus sed semper remaneant in statione ut de ipsis copia habeatur, sub pena viginti solidorum bon. pro quolibet et qualibet vice.

 

Francesco Cagliani