ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 054: De questionibus disputandis generaliter per doctores

1405 – Rubrica 054: De questionibus disputandis generaliter per doctores

Item pro utilitate et exercitatione scolarium et studentium statuerunt quod disputari debeat et desputationes fieri debeant per doctores et magistros modo et ordine infrascripto, videlicet quod juniores magistri seu doctores actu legentes primo debeant per ordinem disputare procedendo, videlicet semel in qualibet septimana de mane in die festivo, si fuerit, vel die iovis, si festum non fuerit; et sequenti septimana eadem hora teneatur alius magister seu doctor disputare aliam questionem. Hora vero none teneatur magister qui ebdomada precedenti disputavit, questionem disputatam determinare, et infra quindecim dies sequentes ad stationem generalium bidellorum ponere et dimittere, ita quod eis restituj non possit, in bonis cartis pecudinis vel edinis non abrasis, que omnes sint ad unum modum et unam mensuram, scilicet ad mensuram modi maioris, ut de ipsis possit semper copia haberj. Ita tamen ut quelibet questio sit per se in uno folio. Nulli autem alij possint, doctores seu magistri predicti, ipsarum questionum dare copiam antequam dictis bidellis ad stationem posuerint et dimiserint; et sic ordinatim et successive procedatur usque ad Carnisprivium, pena in quolibet capitulo cuilibet magistrorum seu doctorum, viginti solidorum bon. exigenda per Rectorem jnfra tertiam diem, pena eidem Rectorj viginti solidorum bon., eidem per syndicos auferenda, nisi festum illud esset sollempne. Ordo autem inter magistros et doctores legentes et disputare debentes talis observetur, scilicet quod qui primo disputaverit in theoricha, postea teneatur disputare in praticha. Et quod omnes magistri et doctores personaliter dictis disputationibus debeant interesse et stare usque ad finem, et arguere ad questionem propositam sub dicta pena. Bidellorum etiam alter debeat interesse dictis disputationibus et stare a principio usque ad finem. Et de omnibus et singulis questionibus [de]terminatis et ad stationem positis ipsi bidelli, recepto primo pignore ydoneo, teneantur omnibus volentibus et petentibus copiam facere, sub pena vigintj solidorum bon. pro qualibet vice, exigenda ut supra. Et habeant ac habere et percipere possint et debeant a quolibet de qualibet questione, quam prestaverint, pro eorum labore duos denarios parvos. Teneatur insuper quilibet Rector, qui pro [261] tempore fuerit, questiones disputatas suo tempore facere intitularj in quadam scriptura facta et scripta in carta pecudina de bona litera, ponendo in principio: Infrascripte sunt questiones disputate et terminate bononie in generali studio, tempore Rectoratus talis Rectoris. Quam scripturam teneatur designare et dimittere bidellis generalibus et ad eorum stationem ponere custodiendam infra octo dies postquam facta fuerit nova electio Rectoris et Sindicorum. Quj novus Rector et Syndici teneantur sub virtute juramentj, videre et examinare et sibi ostendi facere [a] bidellis omnes et singulas questiones in dicta scriptura descriptas, et si aliquam deficientem inveneri[n]t, que designata in scriptura predicta non fuerit per Rectorem predictum, pro qualibet obmissa in viginti solidos bon. statim condempne[n]tur, et pro qualibet designata seu registrata in dicta scriptura, que deposita fuisset et dimissa, non reperta penes dictos bidellos in statione predicta, ab eisdem bidellis infra octo dies exigere, pene nomine, solidos decem bon., teneantur et debeant. Si vero invenerint aliquam deficere, eo quod non fuerint designate dictis bidellis per doctores, ut dictum est, et per dictum antiquum Rectorem a dictis doctoribus non fuerit exacta pena, tunc Rector novus et dicti Syndicj infra octo dies dictam penam a dictis doctoribus et tantumdem ab antiquo Rectore effectualiter exigere teneantur, cogendo nichilominus dictos doctores ad depositionem, traditionem et relaxationem dictarum questionum, ut dictum est, infra octo dies. Quas quidem scripturas per Rectorem confectas de titulis questionum, elapso dicto termino quindecim dierum, predicti dominus Rector et Sindici teneantur et debeant designare dicte Universitatis depositario, qui ea scribere teneatur et debeat, sub virtute sacramentj et pena viginti solidorum bon., in quodam libro ad hoc per eum deputato, et ipsam scripturam tituli questionum conservare, et penes se retinere debeat ad hoc ut semper de ipsis copia habeatur, et ad hoc ut possit videri an dicti bidelli habeant dictas questiones in petijs descriptas, ut dictum est. Et ad hoc ut non possit deceptio fierj, scribatur in fine cuiuslibet questionis: questio est Universitatis. Item statuerunt quod nullus Rector, qui pro tempore fuerit, audeat dare alicuj doctori, cuiuscumque facultatis existat, diem determinatum aut sedem doctoris ordinarie disputantis sive generaliter disputantis, nisi dictus doctor dederit pignus, aut ydonee satisdederit domino Rectori quod questionem quam disputabit determinabit et ipsam in scriptis ponet ad stationem secundum formam statutorum de hoc loquentium, et quod erit obediens domino Rectori in licitis et honestis, et servabit statuta Universitatis, prout doctores legentes ordinarie faciunt, sub pena domino Rectori, quj pro tempore fuerit, quadraginta solidorum bon. [q]uj dederit talem diem. Et quod nullus doctor vel scolaris teneatur nec debeat ire ad dictam disputationem, ordine dictorum legentium completo et finito quo ad primam questionem in theorica. Item statuerunt quod palestre fiant a festo Carnisprivij usque ad festum Olivarum.

 

Francesco Cagliani