ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 052: De hora qua debent legere doctores electi ad salaria
Item quia inordinatio est causa confusionis, statuerunt quod quilibet electus vel de cetero eligendus ad salaria Communis Bononie legat infrascriptis horis, videlicet electus vel eligendus ad lecturam phylosophie legat omni die non festivo hora vesperorum decretorum, et electus vel eligendus ad lecturam pratice, legat hora vesperarum communium, et quod electus ad astrologiam legat a principio studij usque ad carnisprivium omni die festivo de sero, hora vesperarum parvarum; post carnisprivium vero legat omni die festivo de mane. Item statuerunt quod nullus possit concurrere cum doctore legente Astrologiam, nec in legendo nec in disputando ordinarie, nisi legeret in eadem scientia easdem lectiones aut alias, sub pena quadraginta solidorum cuilibet contrafacientj pro qualibet vice. Item quod, cum alijs doctoribus salariatis et legentibus quilibet, qui secundum formam statutorum legere potest, possit concurrere in eadem scientia legendo easdem lectiones.