ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 050: De modo et forma electionis doctorum ad salaria electorum

1405 – Rubrica 050: De modo et forma electionis doctorum ad salaria electorum

Item providerunt, ordinaverunt et firmaverunt quod dominus Rector presens, et qui pro tempore fuerit, precise teneatur et debeat quolibet anno de mense Madij Universitatem facere congregarj infra tres dies, et in dicta Universitate eligi facere quendam doctorem in pratica, videlicet unum solum quendam doctorem in phylosophya et quendam in astrologia, videlicet unum solum, et quendam in loycha, unum solum, et quendam in rethorica scilicet unum solum, ad salaria Communis Bononie consueta, ita tamen quod nullus possit eligi ad aliquod salarium in aliqua dictarum scientiarum, nisi sit conventuatus aut conventuetur infra quatuor menses a die sue electionis, et nisi sit persona qui iuraverit vel [258] iuret obedire Rectorj et mandatis ipsius in licitis et honestis et servare statuta dicte Universitatis facta et fienda, antequam ad dictam electionem acceptandam admittatur. In quibus electionibus fiendis serventur disposita et statuta in |sequenti| statuto, posito sub Rubrica de hjs qui prohibentur voces dare jn universitate et ad scruptinium admittj, quibus non observatis, nullum ex tali electione tali electo jus acquiratur. Et quod quilibet petens eligi ad salaria predicta seu aliquod eorum, audito precepto Rectoris, teneatur dare et designare domino Rectori, qui pro tempore fuerit, inde ad tres dies ante electionem de eis fiendam, pignora valoris et extimationis viginti quinque librarum bon., quod ipsi servabunt omnia statuta et reformationes ipsius Universitatis, et maxime que eos tangunt, et continue legent usque ad finem studij et observabunt puncta et ordinationes librorum facta et fienda. Et generaliter omnia observabunt atque facient ad que tenentur ex forma quorumcumque statutorum ipsius Universitatis, sub penis in ipsis statutis et quolibet eorum contentis et ultra, arbitrio Rectoris, qui pro tempore fuerit, et quod parebunt mandatis domini Rectorjs in quibuscumque licitis et honestis. Quod siquis acceptaverit et pignus dederit et postea refutaverit, cadat in penam viginti quinque librarum bon., et aliter pignus non restituatur, nisi dicta pena soluta. Quod siquis dictum pignus non designaverit in dicto termino, non possit eligi vel nominari in aliqua electione; et si nominaretur, electio vel nominatio sit nulla. Et ex dicta electione vel nominatione ej nullum ius acquiretur et pro non electo habeatur, et juraverit ut supra, dicta electio sit capsa et vana. Et Rector, qui pro tempore fuerit, jnfra tertiam diem, dicto termino elapso, Universitatem congregari faciat, et ad electionem alterius procedatur, dicta electione in aliquo non obstante. Dicta autem pignora sic designata teneatur dominus Rector designare, jnfra tertiam diem postquam eidem fuerint designata, Universitatis Depositario, qui ea, vice et nomine Universitatis, debeat custodire et salvare usque ad finem studij annj pro quo electus fuerit ipse doctor. In fine autem ipsius studij teneatur Rector, qui pro tempore fuerit, congregare suos Consciliarios et Sapientem et Syndicum Universitatis ac etiam notarium Universitatis, ita quod alius, seu alij, interesse non debeant cum eis, et una cum eis jnquirere et videre utrum ipsi doctores legerint et puncta servaverint et omnia fecerint ad que tenentur ex forma aliquorum statutorum. Si autem invenerint omnes doctores predictos observasse omnia supradicta, tunc pronuntient ipsos bene observasse omnia supradicta et dictum pignus restituendum esse; et tunc depositarius dictum pignus eidem teneatur restituere sine pena, quod si contrarium reperiretur, tunc pronuntient ipsos cecidisse in penis statutorum, et non possit dictum pignus restitui nisi dictis penis solutis. Que teneatur presens Rector, et qui pro tempore fuerit, observare et facere observarj, sub pena decem librarum bon. eidem domino Rectori, ab ipso domino Rectore exigenda in fine sui offitij. Et si contingeret, tempore electionis alicuius doctoris ad salarium fiende, Rectorem non esse in civitate Bononie, electio differatur per totum mensem Maij, et tunc in fine mensis in prima die alterius mensis per Consiliarios fiat electio secundum formam statutj. Statuerunt insuper quod aliquis doctor per se vel alium non possit rogare vel procurare, vel preces porrigere, aut impetrare quod eligatur, sub pena quinque lirarum bon. pro quolibet quem rogaverit et qualibet vice. Et quod aliquis non possit rogare, procurare vel sollicitare quod aliquis eligatur vel non eligatur in doctorem, pena quadraginta solidorum bon. pro qualibet vice et quolibet quem rogaverit. Et quilibet possit et teneatur sub virtute sacramenti denuntiare palam vel secrete quemlibet scolarem et doctorem quem [259] sciverit contrafecisse domino Rectori et etiam sub pena quadragi[n]ta solidorum bon., et denuntians habeat tertiam partem condempnationis, et in credentia teneatur, si voluerit, reliquis duabus partibus inter Universitatem et Rectorem dividendis.

 

Francesco Cagliani