ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 047: De pena doctorum non obedientium rectorj

1405 – Rubrica 047: De pena doctorum non obedientium rectorj

Item cum hoc sit quod multi sunt doctores quj obedire tenentur domino Rectori in licitis et honestis et servare statuta Universitatis, quj, propter eorum arrogantiam, sunt inobedientes nec servant statuta Universitatis et se privare permittunt, statuerunt quod aliquis de universitate predicta seu eidem obediens vel obedire debens, non audeat vel presumat stare, morare vel habitare jn domo cum aliquo ex dictis doctoribus privatis nec eius auditorium audire, nec repetere aliquibus scolaribus audientibus eius doctrinam, sub pena cuilibet repetitorj decem librarum bon. et cuilibet scolarj quinque librarum bon. Et si aliquis habitare, stare vel morarj reperiretur cum aliquo predictorum qui esset privatus presentialiter, statuerunt quod infra tres menses proxime secuturos a die publicationis presentium statutorum debeant recessisse, sub pena predicta. Ab inobedientibus vero et privandis de cetero habeant et habere possint scolares et Repetitores spatium unius mensis ad recedendum cum effectu. Item quod sub aliquo doctore privato, scolaris aliquis non audeat promoverj publice vel private, sub pena vigintiquinque librarum bon. quam si solvere contempserit, infra decem dies privetur. A qua privatione non possit restituj, nisi dicta pena soluta. Et nichilominus nullus doctor, Rector, scolaris vel bidellus aut aliquis de dicta Universitate, seu ipsi Universitati suppositus, vel qui gaudeat benefitio aliquo dicte Universitatis, audeat dicte publice vel private jnteresse, sub pena decem librarum bon. cuilibet doctorj, et cuilibet alio quinque librarum bon., quem predicta tangerent. Item si contingat aliquem scolarem qui salarium solvisset doctori, propter privationem doctoris recedere ab illo doctore, quod talis scolaris ad solutionem alicuius [257] salarij alicuj magistro, ad quem iverit, pro dicto anno non teneatur. Et nichilominus Rector, qui pro tempore fuerit, una cum consciliarijs teneatur favere tali scolarj, qui sic solverit magistro privato, in palatio et ubicumque opus fuerit ad conpellendum dictum talem doctorem privatum ad restitutionem eius quod perceperit a dicto scolari qui ab eo recesserit, vel saltim ad restitutionem pro rata temporis, sub [pena] Rectori centum solidorum bon., et cuilibet Consciliario quadraginta solidorum bon., si negligens fuerit in predictis.

 

Francesco Cagliani