ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 045: De juramento examinandorum tam in medicina quam in artibus

1405 – Rubrica 045: De juramento examinandorum tam in medicina quam in artibus

Item statuerunt quod si aliquis scolaris voluerit promoverj in medicina seu aliqua artium, primo Rectori suo et Consiliarijs cuius est Nationis, per doctorem, sub quo promoverj debuerit, se faciat presentarj. Et dominus Rector teneatur requirere consciliarios predictos ut intersint dicte presentationi seu promotioni, si voluerit, alias etiam in eorum absentia fieri possit talis presentatio. Qui presentandus, dicto Rectori antequam Archidiacono vel eius Vicario presentetur per dictum doctorem, [et iuret] quod ipse ligittimo tempore audivit et studuit, et alijs legit scilicet aliquem tractatum vel librum et publice respondit. Tempus autem legittimum est quod studuerit quattuor annis hic vel alibj ubi fuit. studium generale, salvo quod, si voluerit promoverj in medicina, si fuerit instructus in primitivis, quod suffitiat eum audivisse tribus annis ad minus; et predicto prestito [256] iuramento, faciat se per doctorem suum Archidiacono vel eius Vicario presentarj. Et siquis se dicto Archidiacono vel eius vicario fecerit presentari vel se presentaverit non prestito iuramento predicto, eius examinatio per quattuor menses differatur sub eo doctore qui eum presentaverit, et sub eo doctore nullus eo anno examinetur vel examinari possit. Insuper iuret ipso domino Rectori quod doctori, vel scolari, vel alicui alterj nichil dedit vel promisit, dabit, vel promittet intuitu, ratione aut pretextu seu promotionis vel laboris, exceptis personis illis quibus statuta dari permittunt et iubent; ita tamen quod forma[m] statutorum nostrorum etiam in his personis non excedat. Et si aliquis hoc sacramentum prestare noluerit, nullus eius promotionj intersit.

 

Francesco Cagliani