ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 043: De pignoribus dandis per doctores in principio studij

1405 – Rubrica 043: De pignoribus dandis per doctores in principio studij

Idem statuerunt quod quilibet magister sive doctor legere volens tam in scientia medicine quam artium, in principio studij, infra octo dies, quolibet anno dare, tradere et designare |teneatur| domino Rectori, quj pro tempore fuerit, vel bidellis universitatis, pignora valoris et extimationis decem librarum bon. ad minus, de obediendo domino Rectori et ipsi Universitatj et de servando statuta facta et fienda, et de questionibus disputandis et determinandis et ad stationem ponendis, et alijs omnibus observandis et adimplendis, que continentur in dictis statutis factis et fiendis. Rector autem seu bidellus, vel bidelli, cuj seu quibus data et designata fuerint dicta pignora, infra tertiam diem postquam fuerint designata, ipsa tradere et designare tenea[n]tur depositario Universitatis predicte. Quj depositarius ea recipere teneatur vice et nomine ipsius Universitatis et ea custodire et salvare usque ad finem studij. In fine studij predicti Rector, qui pro tempore fuerit, teneatur inquirere modis omnibus quibus poterit, etiam statutorum ordine non attento [255] contra dictos doctores et quemlibet eorum, si in aliquo contrafecissent, seu aliquid facere obmisissent de his que eis incumbebant; et si quem invenerit contrafecisse aut predicta non servasse, punire et condempnare ipsum possit et debeat secundum formam statutorum universitatis predicte, ac penas, quas incurrisset, exigere. Et non possint nec valeant dicta pignora restituj, nisi dictis condempnationibus et penis primo solutis. Dictis autem condempnationibus et penis solutis, possint dicta pignora ad voluntatem ipsorum restituj. Et si aliquis magistrorum seu doctorum pignora antedicta dare neglexerit et designare, privetur omni honore et commodo universitatis et penam ipso facto incidat decem librarum bon.; a qua privatione restituj non possit, nisi dicta pena soluta, nec ea soluta, nisi de voluntate Rectoris et maioris partis Universitatis. Nec possit talis, qui sic se privari permiserit, eligi ad aliquod salarium dicte Universitatis. Et si electus fuerit, ex nunc talem electionem fore nullam declaraverunt, et electo ex ea nullum ius acquiratur. Que quidem omnia et singula teneatur Rector presens et qui pro tempore fuerit, observare et observari facere, sub pena decem librarum bon., eidem per sindicos in fine sui offitij auferenda. Salvo sempre statuto quod loquitur de pignoribus dandis per doctores qui ad salarium eliguntur.

 

Francesco Cagliani