ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 041: Qua hora debeant legere doctores

1405 – Rubrica 041: Qua hora debeant legere doctores

Statuerunt quod magistri seu doctores de mane legentes tam in scientia medicine quam in aliqua liberalium artium, incipiant legere de mane statim post pulsationem [254] misse sancti Petri, et possint legere usque ad tertiam sancti Petri pulsatam, qua pulsata, incontinenti exire teneantur, sub pena quadraginta solidorum bon. cuilibet doctori contrafacientj, et tantundem domino Rectori non exigenti, si predicta ad eius notitiam pervenerint et non exegerit. Legentes vero in nonis incipiant similiter immediate pulsato ad nonam sancti Petri. Omnes autem tam magistri quam doctores quacumque hora legentes debeant puncta taxata servare, non preveniendo vel pretermittendo terminum taxatum, pena viginti solidorum bon., pro quolibet eorum et quolibet puncto non observato tam in prima lectione quam in secunda. Item statuerunt quod nullus magister aut doctor, cuiuscumque facultatis existat, loco suj possit alium facere legere, nisi contingat eum exire de civitate Bononie pro cura alicuius infirmi ad quam esset vocatus, vel ratione sue infirmitatis, vel magna existente, ut puta in sponsalitijs parentum aut in morte ipsorum; tunc et in eo casu prenotificet Rectori, qui pro tempore fuerit, et illo casu possit admitti, aliter non, pena eidem pro qualibet lectione obmissa, seu per se ipsum non lecta, decem solidorum bon., et eandem penam patiatur qui pro eo legerit. Rector autem Universitatis predicte, qui pro tempore fuerit, teneatur quolibet anno in principio studij facere fierj puncta pro lectura pratice et phylosophye doctoribus legentibus et salariatis. Et quod unus doctor legens de mane faciat unum punctum, et unus alter predictorum legens de mane faciat alium punctum, et eodem modo fiant puncta in nonis. Doctor vero legens praticam, faciat puncta in praticha, et similiter legens phylosophyam, in phylosophya; et quilibet dictorum doctorum faciat novem puncta ut moris est.

 

Francesco Cagliani