ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 038: De salario volentium legere aliquos libros extraordinarie, et de ordine servando in lectura dictorum librorum
Quia dignus est mercenarius mercede sua, statuerunt quod doctores legentes in phylosophya, sive infrascriptos libros, secundum modum infrascriptum solutionem recipiant a scolaribus hoc modo, scilicet viginti quinque solidos bon. pro libro methaphysice, pro libro physicorum vigintiquinque solidos, pro libro de anima quindecim solidos, pro libro de generatione decem solidos, pro libro de celo quindecim solidos, pro libro metaurorum quindecim solidos, et pro quolibet alio librorum parvorum quinque solidos, excepto libro de sensu et sensato, et de sompno et vigilia, de quibus possit percipere et habere octo solidos bon. pro lectura cuiuslibet. Pro lectura vero totius libri de animalibus, quadraginta solidos bon. Si vero legerit solum librum de generatione animalium solidos viginti; si vero de partibus animalium solidos quindecim, si vero de historijs solidos decem, si vero aliquis legerit librum ethicorum solidos viginti, si vero politicorum solidos viginti, si vero Rethoricorum solidos vigintj, si vero yconomicorum quinque. Si vero fuerit scolaris vel repetitor, qui predictos libros vel aliquem eorum legerit, pro suo salario et colecta a suis auditoribus medietatem dictorum salariorum pro lectura dictorum librorum possit percipere et habere. Insuper quod quilibet scolaris vel repetitor, qui legerit librum posteriorum, decem solidos possit percipere et habere pro suo salario et collecta. Qui vero legerit librum priorum, possit recipere decem solidos bon., qui vero legerit librum Elencorum solidos decem, qui vero legerit librum sex principiorum solidos quinque. Item quod quilibet legens predicta seu aliquid predictorum, teneatur super unaquaque lectione movere unam questionem vel motum determinare. Et sic successive dictam questionem determinare, sub pena decem solidorum pro qualibet vice. Possint autem doctores et lectores prefati congrue et consueto tempore suam collectam facere, et pro predictis supradicta salaria exigere ac habere et recipere. Et ne in predictis vel aliquo predictorum adhibeatur dolus et fraus, statuerunt quod quilibet, [253] tam doctor quam scolaris, ac etiam Repetitor, volens predicta legere vel aliquid predictorum, teneatur et debeat deponere penes depositarium generalem Universitatis predicte pignus centum solidorum antequam legere incipiat, ac etiam iurare teneatur domino Rectorj complere et perficere dictos libros quos proposuerit legere; quod si non compleverit, teneatur ad restitutionem totius eius quod perceperit ab auditoribus suis, nichilo pro rata temporis retento seu habito, sub pena privationis; a qua privatione non possit restituj nisi fuerit in concordia cum predictis, et nomine pene solvat Universitati nostre viginti solidos. Item quod nullus doctor possit repellere aliquos scolares, seu aliquem scolarem, de scolis suis lectiones suas audire volentem, si volens audire solvere voluerit salarium dicto legenti, secundum modum predictum, sub pena cuilibet doctori librarum quinque bon. Et ut veritas appareat in aperto, teneatur et debeat quilibet scolaris seu repetitor, volens predicta seu aliquid predictorum legere, predici facere per scolas qualiter intendit legere talem librum, et etiam salarium habere ab auditoribus, vel in principio sui principij publice denuntiet quod de cetero intendit procedere in dicto libro et intendit salarium ab unoquoque audiente percipere; quod si non fecerit, nullum salarium possit percipere vel habere. Et ultra supradicta salaria taxata, ut supra, aliquis scolaris aut quivis alius audiens ad aliquid solvendum cogi seu compelli non possit nec valeat quoquo modo.