ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 036: De salario doctorum artium, et de modo observando jn conductione camerarum

1405 – Rubrica 036: De salario doctorum artium, et de modo observando jn conductione camerarum

Quia nil tam conveniens est naturali equitati quam pacta servare, cum Pretor dicat pacta servabo, idcirco duxerunt statuendum quod si aliquis scolaris conducat in futurum per se vel alium Cameram vel cameras, aut domum vel hospitium alicujus doctoris vel repetitoris, et contingat eum nolle inhabitare dictam rem conductam, quod nichilominus integram solvat pensionem, et in eum casum omne suum jus possit ad alium vel in alios eque ydoneos ad utendum transferre, etsi habitatio illius vel illorum non impediat alios cohabitantes in dicto hospitio vel camera dicti repetitoris vel doctoris. Ad solutionem vero salarij et mercedis cuiuslibet doctoris et repetitoris tam loyce quam aliarum artium, qui iuvaverit obedire in licitis et honestis et servare statuta Universitatis, infrascripto ordine procedatur, videlicet quod quilibet scolaris possit experientiam facere de doctrina cuiuslibet doctoris et repetitoris spatio quindecim dierum, quibus intretur a festo sancti Luce, et ante dictum terminum qujndecim dierum ad solutionem alicuius salarij scolaris aliquis nullatenus astringatur vel astringi possit, etiam pro dicto tempore, nisi sibi doctrinam doctoris vel repetitoris post continuaverit. Elapsis vero dictis quindecim diebus, inchoandis ut supra, possint tam doctores quam repetitores et ceteri magistri suam collectam facere tam de mane quam hora none, non obstante aliquo alio statuto; jta tamen ut scolares solventes de mane, ad aliam solutionem alia seu pro alia hora in eadem scientia compelli non possint ab uno et eodem doctore seu magistro; quam quidem collectam de mane liceat cuilibet doctori seu magistro solum semel facere in anno. Et idem dicimus de collecta fienda hora none. Declarantes insuper quod doctores seu magistri loyce pro suo salario et collecta bancharum possint habere et percipere a quolibet scolari pro uno anno quadraginta solidos bon. et ultra predictos quadraginta solidos non possint recipere ab aliquo scolari, sub pena decem librarum bon. pro quolibet a quo reciperetur. Et quilibet possit accusare et denuntiare et teneatur in credentia. Et habeat accusans tertiam partem condempnationis. Pro collecta autem fienda [249] hora none possint a quolibet scolari, qui non solverit collectam de mane, licite in anno percipi et habere decem solidos bon. Repetitores autem speciales viginti solidos bon. percipiant et percipere possint in yeme et quindecim in estate, quantum est in repetitoribus loyce. Magistris vero grammatice solvantur salarium triginta solidorum pro anno a non jacentibus in hospitio. A jacentibus autem habeant et habere debeant pro eorum salario quadraginta solidos bon. a quolibet; repetitoribus autem gramatice solvatur salarium viginti solidorum in hyeme et decem in estate. Verum quod aliquando contingit aliquos scolares post collectam supervenire, statuerunt quod per tales supervenientes tam doctoribus quam repetitoribus pro rata temporis ad rationem predictam fiat solutio et salarij satisfactio, dum tamen semper habeant quindecim dies post adventum ipsorum, ad faciendam doctrine experientiam, pro quibus aliquod solvere non teneantur, nisi doctrinam eiusdem sibi post continuaverint; quo casu solutio fiat ut supra. Predicta autem habeant locum ubi non esset conventio de certo salario facta, alias secundum conventionem solutionis fieri debeant, pena cuilibet contrafacienti in aliquo casuum predictorum centum solidorum bon. pro quolibet et qualibet vice. Item cum magistri grammatice solvant magnas pensiones pro suis hospitijs, statuerunt quod quilibet magister grammatice quj iuraverit obedire Rectori et servare statuta universitatis prefate facta et fienda, possit effectualiter cogere quemlibet scolarem tam magnum quam parvum non forensem, qui iacuerit per tres noctes in eorum hospitio, ad solvendum sibi totum salarium totius temporis, etiam si ad alium magistrum seu hospitium se transtulerit, non obstante quod de experientia quindecim dierum superius est statutum, quod declaramus locum habere in scolaribus non iacentibus in scolis dictis quindecim diebus, tribus noctibus non forensibus. Et hoc ad evitationem multarum enormium praticarum, quibus scolares sepe decipiuntur. Doctores autem et Repetitores quj non iurassent, ut superius dictum est, huius statuti benefitio gaudere minime valeant in aliqua parte suj, nec aliquo benefitio Universitatis. Forenses autem scolares possint experientiam facere de doctrina cuiuslibet Doctoris et Repetitoris spatio quindecim dierum, ut supra, etiam si dicto tempore in camera vel hospitio pernoctaverint; quo tempore elapso quilibet ad solutionem salarij totius annj co[m]pelli possit et valeat effectualiter. Item cum contingat scolares se mutare de uno magistro ad alium, propter quod aliquando oriuntur magne jnvidie, statuerunt quod aliquis Doctor aut Repetitor cuiuscumque facultatis existat, non audeat tenere aliquem scolarem in suo hospitio vel camera aut ad eius doctrinam seu audientiam, nisi primo satisfecerit magistro aut Repetitori, cum quo primo stabat, de eo quod eidem solvere tenebatur. Et hoc si talis cum quo primo stabat sit doctor vel repetitor quj iuraverit obedire Rectorj, et servare statuta universitatis facta et fienda, et aliter non, sub pena decem librarum bon., quas solvere teneantur contrafacientes, nisi post quatuor dies postquam fuerit ammonitus pro predictis, talem scolarem expulerit de scolis et camera, aut satisfecerit predicto primo magistro aut Repetirorj. Ad probandum autem quod aliquis fuerit scolaris alicujus magistri aut Repetitoris sufficiat sacramentum magistri aut repetitoris, et in casu predicto sacramentum pro plena probatione habeatur. Item cum contingat aliquem scolarem aliquando dimittere lectum aut libros per biennium et non solvere magistris seu eorum repetitoribus, statuerunt quod quilibet magister et repetitor post annum completum possit libere vendere tam libros quam lectum ipso qui dimisisset antea, citato et requisito legitime Rectore, coram quo vel alio per eum deputando, debeant videri et extimari res predicte. Et siquid quod solvi deberet superesset, deponatur penes massarium seu [250] depositarium universitatis. Debeat autem per unum ex bidellis generalibus proclamari per scolas siquid supererit et cuius erant res. Et si talis cuius erant res, aut eius procurator compareat infra annum, eidem quod superest restituatur, alias, elapso anno, Universitati applicetur. Et si predicta non essent, vel essent, sed non sufficientia ad satisfactionem magistri et repetitoris recipere debentium et scolaris cuius esset debitor, nec amplius intraret seu intrare vellet scolas, quod quilibet iudex cuiuscumque conditionis existat, teneatur summariam cuilibet tam magistro quam repetitori jurato, ut supra, sine strepitu et figura iuditij facere de salario antedicto rationem. Item cum multi propter avaritiam, licet sint suffitientes latinarij, ad evitandum salarium magistrorum stent in cameris repetitorum, statuerunt quod nullus repetitor gramatice vel qujvis alius audeat tenere aliquem scolarem latinantem seu ad latinandum suffitientem in cameris eorum, sub pena centum solidorum pro quolibet quem tenuerit. Et quilibet magister possit cogere quemlibet de dictis scolaribus ad solvendum sibi ac si intraret scolas, et quilibet possit accusare de predictis et quolibet predictorum, et habeat tertiam partem condempnationis. Item quod quilibet predictorum teneatur ad solutionem collectarum bidellorum, sicut tenentur intrantes scolas, quod si non solvant Repetitores, qui eos tenuerint in cameris, de sua propria pecunia solvere teneantur tam doctoribus quam bidellis. Item quod nullus repetitor supradictus gramatice, aut generalis repetitor alterius cuiuscumque scientie teneatur ad solutionem cuiuscumque salarij alicuj magistro, sed quilibet teneatur ad solutionem camere et collecte secundum conventionem jnitiam seu habitam inter eos. Item quod quilibet magister gramatice teneatur intrare bis in die, scilicet in missa Sacti Petri et in vesperis parvis, sub pena decem solidorum pro qualibet vice, nisi iusta causa subesset, que sacramento probetur. Item quod nullus magister alicuj repetitori audeat aliquod directo vel per obliquum accipere palam vel secrete pro expensis aquirendis seu questis eidem repetitori, sub pena decem librarum bon., et quilibet possit accusare palam et secrete, et habeat tertiam partem condempnationis. Item quod nullus magister audeat vel presumat, repetitore stante in scolis suis vel in hospitijs suis, predicto repetitore auferre vel auferri facere expensas, nisi iusta subesset causa; de quo credi et stari debeat sacramento ipsius doctoris, sub dicta pena decem librarum bon. Item statuerunt quod aliquis famulus pactualis, seu servitor alicujus non teneatur ad solutionem alicuius salarij alicuj doctori physice, phylosophye, loyce aut gramatice, nisi de propria voluntate aliquid solvere voluerit, quod in eius discretione remaneat. Repetitores autem cuiuscumque facultatis singulis diebus et horis debitis sollicite et attente intendere teneantur circa suos scolares et eis repetere, ipsosque examinare et ascultare more solito, sub pena decem solidorum bon. pro vice qualibet, qua in predictis fuerint negligentes, quorum denuntianti tertia pars, Universitati tertia et Rectori reliqua applicetur, facta fide domino Rectori per unum testem cum sacramento denuntiantis. Predictum autem statutum voluerunt esse precisum et per quoscumque, quos dictum statutum tangeret, perpetuo observari, sub penis in statuto contentis. In omni autem capitulo ubi non essent pene inserte, intelligantur esse pene decem librarum bon. cujlibet non observanti, sub eadem pena ipsi domino Rectori, qui predicta executioni non mandaret.

Francesco Cagliani