ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 035: De modo legendi in cirugia
Item statuerunt quod doctores legentes in Cirugia debeant legere secundum infrascriptum modum, videlicet, quod omni anno in principio studij incipiant legere pro prima lectione Cirugiam Brunj, qua lecta, legatur cirugia Galienj. Pro secunda lectione primo legatur Cirugia Avicenne, qua lecta, legatur septimus Almansoris. Debeat autem quilibet doctorum ordinarie legens in cirugia legere post nonas, hora decima nona. Item statuerunt quod fiant puncta in Cirugia per alterum doctorum legentium in Cirugia, scilicet tot puncta quot sunt in alijs scientijs. Et quod debeat quilibet doctor legens [248] puncta taxata servare et ea, ut taxata fuerint, perficere et explere, sub pena viginti solidorum bon. pro qualibet vice. Teneatur etiam quilibet doctor legens in Cirugia disputare duas questiones in cirugia, et etiam plures et secundum quod doctores legentes in physica tenentur facere; et etiam teneatur eas terminatas dare ad stationem generalium bidellorum de bona littera et in bonis cartis, que perpetuo ad stationem et in statione predicta debeant permanere, ac per bidellos generales custodiri et salvarj, quas disputationes facere teneantur in nonis, nisi esset in ebdomada festum aliquod quod festaretur; qua die disputare possit de mane si aliud dector physice non disputaret. Disputare autem teneatur solum in cirugia et in terminis Cirugie, sub pena in statutis contenta. Item quod nullus audeat concurrere in faciendo aliquem actum quando doctores cirugie disputabunt; et quod Rector et doctores Medicine legentes teneantur ire ad eorum disputationes sicut ad alias, et ibi stare a principio usque ad finem, et arguere sicut arguunt ad alias, sub pena viginti solidorum pro quolibet. Item quod teneatur quilibet doctor in Cirugia legens omnia facere que tenentur alij doctores in alijs scientijs. Habeant autem pro eorum labore et salario viginti solidos bon. a quolibet qui audiverit in dicta scientia eorum doctrinam, pena cuilibet dictorum doctorum contrafacientj in predictis vel aliquo predictorum quinque librarum bon. in quolibet dictorum casuum et pro qualibet vice.