ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 031: De pena conducentium opus scriptoris interdicti

1405 – Rubrica 031: De pena conducentium opus scriptoris interdicti

Item statuerunt quod siquis doctor vel scolaris vel quicumque alius, qui privilegio Universitatis gaudeat, opus alicuius scriptoris conduxerit, quj iam alicuj scolari se locaverit, vel qui Universitatis commodo quacunque de causa fuerit privatus per Rectorem, aut interdictus fuerit, nisi post ammonitionem desisterit, Rector illum per scolas faciat denuntiari privatum, a qua privatione restituj non possit, nisi nomine pene solverit Universitati quinque libras bon. Et quod quilibet de predictis, sub virtute prestiti iuramenti, interrogare teneatur scriptorem antequam eum conducat, vel quemlibet alium, utrum opus alicujus scolaris habeat. Et si dixerit quod sic, eum non conducat. Si autem scriptor eum decipiat dicendo non habere, cum habeat, universitatis commodo eum voluerunt esse privatum, et non possit restituj nisi solvat Universitati quadraginta solidos bon. et perfitiat primum opus; item quod si aliquis scriptor recipiat pecuniam a pluribus personis et incipiat plura opera, postquam liquidum fuerit ipsi domino Rectori, quod ipse teneatur talem cogere ad perfitiendum opus illius, a quo primo recepit pecuniam, vel cuius incepit primum opus, et sic de alijs successive per ordinem, et nichilominus cadat in penam quadraginta solidorum pro quolibet a quo receperit pecuniam.

 

Francesco Cagliani