ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 028: De sequestrationibus fiendis de bonis scolarium fugitivorum

1405 – Rubrica 028: De sequestrationibus fiendis de bonis scolarium fugitivorum

Quoniam plerumque contingit aliquos scolares fugitive velle recedere propter aliqua debita que eos aliquando contingit habere, idcirco statuerunt, quod si contingeret de cetero aliquem scolarem dici fugitive velle recedere et hoc allegetur et dicatur coram domino Rectore per aliquem, qui se dicat creditorem ipsius, prestito sacramento prius a sic alligante et dicente quod predicta vera sunt et quod animo calumpnie non petit fieri sequestrationem, quod omnia bona predicti scolaris possint et debeant sequestrari per alterum ex bidellis generalibus Universitatis ex parte dominj Rectoris, ad petitionem talis asserentis se creditorem et domini Rectoris, penes aliquam ydoneam personam qui dicta bona custodire et salvare debeat donec sequestratio revocetur, sub pena in precepto domini Rectoris comminata. Et credatur tali bidello sequestrantj, si retulerit se rem sequestratam tradidisse sequestr[ari]o, aut eam penes eum vidisse, seu dictum sequestrarium confessum fuisse penes se habere rem predictam. Et si bidellus, cuj facta fuerit commissio predicta, retulerit se non reperire de bonis mobilibus de quibus possit sequestrare, tunc Rector quj pro tempore fuerit, facta sibi aliquali fide de fuga seu recessu, que sibi boni viri arbitrio sufficere videatur, et prestito sacramento, ut supra, licentiam possit dare tali asserenti se creditorem, quod possit facere talem fugitivum detinerj; et si detentus fuerit et satisdederit de iuditio sisti et judicato solvendo, relaxetur, et aliter non; pena cuilibet Rectori qui predicta non observaverit centum solidorum pro qualibet vice.

 

Francesco Cagliani