ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 027: De pena producentium falsos testes
Item statuerunt quod si aliquis litigantium coram domino Rectore in aliqua causa scienter produxerit aliquem testem falsum, aut eius dicto falso scienter uteretur, et hoc constiterit domino Rectorj, siquidem actor fuerit cadat a jure suo, si autem reus, pro confesso et condempnato habeatur de his que petebantur ab eo. Et nichilominus quilibet ipsorum penam incidat viginti librarum bon.; quas penas si quis predictorum solvere neglexerit, privetur; a qua privatione restitui non possit, nisi dicta pena primo soluta. Et dominus Rector contra predictos et quemlibet eorum teneatur procedere sub pena vigintj librarum bon. Audiatur autem quilibet accusans seu denuntians, etiam si in secreto teneri voluerit aliquem predictorum, et dicto de crimine habeat tertiam partem condempnationis, reliquis duabus partibus inter Rectorem et Universitate pariter dividendis.