ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 026: De questionibus criminalibus et modo procedendi in eis

1405 – Rubrica 026: De questionibus criminalibus et modo procedendi in eis

[243] Preterea statuerunt et ordinaverunt quod si contingeret, quod Deus avertat, aliquas lites, discordias seu questiones criminales, seu criminum aut delictorum occasione, oriri propter scolares aliquos Universitatis aut Universitatj suppositos, teneantur dominus Rector et Consciliarij pro posse lites predictas sedare et pacificare; quibus tales scolares parere et obedire teneantur in predictis. Et si sedari et tolli non possent, et dicte lites, questiones seu discordie essent leves, videlicet verborum jniuriosorum, vel simplicis insultus sine armis, preterquam ad domum, seu diffamationis vel alterius serv[e] jniurie vel offense realis vel personalis et civiliter per alterum predictorum agi contingeret, possit et teneatur dominus Rector presens et quilibet qui pro tempore fuerit, de predictis et super predictis cognoscere ad petitionem eius qui se offensum vel jniuriatum assereret, procedere et terminare, ac executioni mandare; in quibus et super quibus servare teneatur formam statuti suprapositj de questionibus civilibus quantitatis trium librarum vel abinde supra; et valeant fienda per eum, nec non omnia et singula in dicto statuto disposita, et in presenti repetita esse jntelligantur, quatenus tamen adaptari possunt. Possit insuper et eidem Rectori liceat, absolute inquirere de predictis, et ex probationibus, factis tam super petitione quam repertis, per inquisitionem procedere et terminare ut supra, dum tamen condempnare seu absolvere non possit, nisi de conscilio Sapientis Universitatis predicte [et sindicj]. Si vero lites, questiones vel controversie predicte alterius delicti seu maleficij fuisse dicerentur, teneatur ipse dominus Rector delinquentem privare et pecuniariter condempnare suo arbitrio, attenta facti qualitate et personarum conditione, etiam ab utraque parte, si expedierit, plenarie fine habita de delicto per testes a parte offensi producendos, aut per ipsum Rectorem ex offitio per inquisitionem receptos, quam eidem facere liceat vel per utrosque. A qua privatione privatus non possit restituj perpetuo, nisi de voluntate et consensu offensi vel eius heredum, de quibus appareat publicum jnstrumentum scriptum manu notarij Universitatis, aut alterius notarij si fiat extra civitatem vel districtum Bononie, et universitati vel eius depositario vice et nomine dicte universitatis recipientj, solverit penam et condempnationem predictam. Ubi autem aliquis alius de universitate aut universitati obediens seu suppositus, offenderit seu offendisse diceretur in persona vel bonis aliquem de dicta Universitate aut eidem suppositum, teneatur dominus Rector et Consciliarij, ac ipsa Universitas ad offensi seu qui offensus diceretur, requisitionem, eidem prebere auxilium, conscilium et favorem, et eundo coram domino Conservatore Civitatis Bononie, domino Potestate et suis iudicibus et coram quocumque alio offitialj Comunis bononie, seu ipsius domini Conservatoris et coram eis et quolibet eorum, ad cuius offitium seu jurisdictionem predicta pertinere viderentur, factum exponendo, rogando et postulando quod ad instantiam et executionem iustitie procedatur. Nec non possit et teneatur dominus Rector, si eidem et Consciliarijs aut maiori parti eorum visum fuerit expedire, offensum associari facere tam per civitatem Bononie quam in palacijs Comunis aliquibus scolaribus honestis, quos voluerit, qui teneantur parere Rectori et Consciliarijs in predictis, sub pena per eos imponenda; qui scolares cum ipso vel eius parte possint et teneantur in palatio et alibi ipsius negocia sollicite procurare. Et nichilominus possit ipse Rector ex suo offitio contra offendentem procedere ad perpetuam privationem ipsius et [244] bonorum eius, et ab omni honore et commodo universitatis, a qua perpetuo restitui non possit sine consensu et voluntate ipsius offensi vel eius heredum, de qua constet per instrumentum, ut supra, et solverit Universitatis depositario penam in privatione contentam. Possit etiam quilibet privatus, ut supra, restituj, pena vel condempnatione soluta ut supra, etiam sine offensi consensu vel jniuriati post lapsum quinquenij, si offensus aut eius heres non esset in civitate, comitatu vel districtu Bononie, et ipsi domino Rectori et consciliarijs aut duabus partibus ipsorum videretur, et alias non. Item quod si offensio fuerit tanta quod reus veniret puniendus in aliquo membro vel in persona, et tunc in tali casu dominus Rector relinquat offitialibus Communis Bononie. Ubi autem offensio non esset tanta quod offendens non deberet punjri pena personalj vel alicujus membri, possit et debeat Rector contra ipsum offendentem procedere secundum formam presentis statutj.

 

Francesco Cagliani