ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 025: De modo et forma servanda in questionibus vertentibus inter scolares in eodem hospitio commorantes

1405 – Rubrica 025: De modo et forma servanda in questionibus vertentibus inter scolares in eodem hospitio commorantes

Quia societas jus obtinet fraternitatis, et plerumque inter socios diverse oriantur questiones quapropter oportet eos a societate recedere, statuerunt quod si contingerit aliquem sociorum societati contracte renuntiare, et de domo seu hospitio comunj in quo cum socijs habitabat velle recedere, allegando causam legitimam contra socios vel aliquem eorum que boni viri [arbitrio], attenta probationis difficultate, probaretur vel de ea fides fieret, hoc eidem liceat, et eo casu pensionem hospitij pro rata tantum solvere teneatur eius temporis quo inhabitasset; et alij socij, qui causam prestitissent, pro toto residuo solvere teneantur. Bona autem comunia, siqua essent, dividantur et dividi debeant boni viri arbitrio sic quod quilibet partem habeat seu extimationem condecentem. Si autem aliquis sociorum sponte absque causa legitima, ut supra, societati renuntiaret et de domo seu hospitio recedere vellet, integram pro sua parte teneatur solvere pensionem, et nichilominus consocio seu consocijs ad omne ipsorum interesse teneatur. Quod interesse declaretur, habita de eo fide. Bona autem comunia dividantur ut supra. In neutro autem casuum predictorum liceat recedenti de domo seu hospitio aut camera, loco sui alium ponere in hospitio, domo seu camera predictis, absque voluntate reliquorum sociorum remanentium aut maioris partis eorum, pena etiam intranti ad inhabitandum preter voluntatem aliorum, ut supra, trium librarum bon. universitati applicanda. Statuerunt insuper quod, si aliquis sociorum insimul in eadem domo, hospitio seu camera habitantium male cum alijs se gereret, vel alios calumpniaret vel molestaret jndebite, quod facta fide domino Rectori, ipse Rector teneatur opportunis remedijs talem male se gerentem aut alios inquietantem vel calumpniantem, ut supra, de domo expellere; quo casu expulsus totius temporis pensionem solvat, et bona comunia dividantur bona fide, ita quod quilibet habeat suam partem vel exstimationem ut supra; cuius alternative electio sit remanentis aut remanentium in domo, camera seu hospitio.

 

Francesco Cagliani