ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 020: De modo et forma citandi et requirendi aliquem coram domino rectorj
Item statuerunt et firmaverunt, quod quociescumque aliquis citari vel requiri debuerit coram domino Rectore, sufficiat ipsum citari semel inventum, vel bis non inventum ad domum habitationis, seu hospitium, etiam si pro eadem hora citetur seu requiratur diversis in diebus seu horis per alterum ex bidellis generalibus Universitatis predicte. Et si recessisse diceretur, vel se absentasse a Civitate Bononie, aut eius habitatio non reperiretur, sufficiat eum citari ut supra, alta tamen voce ad domum seu hospitium, in quo, seu in qua, ultimo morari consueverat, et si citatus ut supra, non comparuerit, contumax intelligatur et sit. Statuerunt etiam quod, si aliquis citari debuerit ad aliquam sententiam audiendam, suffitiat eum semel citasse personaliter inventum, vel bis non inventum, etiam si per eundem bidellum, dummodo non simul et semel, etiam si pro eadem hora citatus fuerit, de quibus omnibus et singulis stetur et credatur relationj bidelli qui se citasse ut supra, diceret seu referret. Citari autem faciens semper in termino citationis debeat interesse et citati contumaciam accusare, alias citatus pro non contumace habeatur.