ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 017: Quod doctores teneantur invenire equos rectorj
Item statuerunt et ordinaverunt quod, cum ita sit, quando aliquis convent[u]atur et vult post convivium equitare per terram et grave sit Rectoribus qui sunt per tempora invenire equos pro suo equitare et pro suis domicellis propter dictum talem conventuatum associare per terram, et cum facile sit doctoribus invenire equos causa comodandi dicto domino Rectori, quod quandocumque aliquis fuerit conventuatus et velit equitare per terram post convivium vel ante, quacumque hora voluerit pro dicto conventu fiendo, [234] doctor, sub quo conventuatur scolaris qui conventuatus fuit, teneatur prestare gratis domino Rectorj, qui pro tempore fuerit, quattuor equos pro dicto Rectore et suis domicellis propter associare illum talem conventuatum per terram. Si vero ille talis conventuatus, fuerit conventuatus sub duobus doctoribus, quod quilibet dictorum duorum doctorum prestet vel prestari faciat gratis predicto domino Rectori tres equos propter dictum talem conventuatum associandum per terram. Si vero conventuatus fuerit conventuatus sub tribus doctoribus, quod quilibet illorum doctorum prestet vel prestari faciat domino Rectori duos equos propter dictum equitare, pena cuilibet doctori contrafacienti centum solidorum bon. pro quolibet et qualibet vice. Item statuerunt quod quilibet doctor sub quo aliquis conventuatur, teneatur et debeat associare scolarem conventuatum in recessu dicti scolaris, sub pena quinque librarum bon. exigenda per Rectorem, sub eadem pena ipsi Rectorj.