ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 016: Quod quilibet rector qui pro tempore fuerit faciat scribi de pecunia universitatis statuta communis Bononie que facerent in favorem scolarium
Item cum hoc sit quod, statuta Communis Bononie aliquando innovantur, et in dictis statutis sint quedam statuta que sunt et fuerunt facta in favorem scolarium Bononie studere volentium, statuimus quod dominus Rector, qui pro tempore fuerit, teneatur et debeat omnia et singula statuta et privilegia facere exemplari, que facerent de cetero in favorem et utilitatem scolarium scientie Medicine et Artium Studij bononie, et quod de dictis statutis seu privilegijs faciat fieri duo paria seu exemplaria, quorum unus stet in statione generalj penes bidellos, cum una cathena alligatum, quod non possit removeri, et aliud par stet in domo Rectoris, et possit portare ubi expedierit. Et eodem modo fiat de statutis Universitatis, ut dicta statuta vel privilegia non possint perdi vel amittj. Et quod dominus Rector pro dictis statutis exemplandis et exemplari faciendis possit expendere libere omnem quantitatem pecunie necessariam pro dicta causa de pecunia Universitatis, pena Rectori, si negligens fuerit in predictis, centum solidorum bon.