ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 014: Quod rector teneatur exigere penas pecuniarias
Quia transgressores statutorum Universitatis penis legitimis punirj debent, ideo statuerunt quod quilibet Rector omnes et singulas penas pecuniarias non exactas, in quas aliquis doctor vel scolaris aut quivis alius gaudens Universitatis commodo jncurrisset, seu incurreret, exigere teneatur cum effectu infra octo dies postquam commisse fuissent si eius tempore committerentur. Alias infra octo dies a die scientie vere vel presumptive, et nichilominus tantumdem de suo per syndicos tempore syndicatus Universitati solvere compellatur, nisi impossibilitas vel alia iusta causa per syndicos declaranda eum excusaret. Statuentes insuper quod in Universitate nullo modo possit dici, proponi vel arengari per aliquem quod pena aliqua doctorum vel aliorum seu quam aliquis incurrisset relaxetur vel de ea gratia fiat, aut remittatur aliquo modo. Et qui contrafecerit, ipso facto omni Universitatis commodo sit privatus, ac privatus per scolas publice nuntietur, et nichilominus quod contrafieret ipso iure non valeat. Statuentes etiam quod quilibet Rector in introitu sui offitij infra quindecim dies etiam teneatur precise cum quatuor, quos Universitas ad hoc deputaverit, sollicite et diligenter inquirere de omnibus et singulis penis, quas diceretur seu reperiretur suus proximus Rector predecessor malitiose, dolose aut negligentia [obmisisse, et] exigere penas ipsas quas, ut supra, reperierint non exactas ab ipso predecessore, cum effectu exigere sub virtute prestiti sacramentj. Declarantes insuper quod omnium et singularum penarum exactarum tempore cuiuscumque Rectoris, medietas sit ipsius Rectoris cuius tempore exacte fuissent, et alia medietas burse Universitatis applicetur, salvis semper quibuscumque Statutis aliter disponentibus. Nec Rector valeat ullo modo partem suam alicuj remittere, sub prestiti sacramenti virtute; salvo etiam quod, si aliquis fuerit accusans aut denuntians aliquem de aliquo delicto vel de aliqua pena non soluta vel quam incurrisset, cuius exactio fieret, quod tunc tertia pars sit Universitatis, tertia Rectoris, tertia accusantis sive denuntiantis. Et accusans, si voluerit, in credentia teneatur, sub pena Rectori decem librarum bon., auferenda in sindicatu suo.