ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 012: De pena iniuriantium rectori

1405 – Rubrica 012: De pena iniuriantium rectori

Item ad hoc ut Rector presens, et quilibet qui pro tempore fuerit, audacter offitium Rectoratus exerceat, et cum delicta impunita remanere non debeant, et deceat Rectorem, ratione offitij, tam eo durante quam finito, protegi et defendi et maxime per Universitatem et scolares, quorum caput est, statuerunt et ordinaverunt, quod, si aliquis dixerit verba iniuriosa et ignominiosa de domino Rectore, qui pro tempore fuerit, aut aliam iniuriam verbo, re, vel facto intulerit, siquidem predicta fuerint in statione generalium bidellorum, aut in scolis, seu congregatione Universitatis, seu ad domum, in domo, vel ante faciem domus habitationis ipsius aut in alio loco publico seu ecclesia, penam incidat vigintiquinque librarum bon. Si autem alibj, incidat penam viginti librarum. Si autem fecerit cum aliquo genere armorum contra ipsum dominum Rectorem in aliquo locorum predictorum, penam quinquaginta librarum bon. incurrat. Et si alibi, etiam penam eandem incurrat. Si vero ipsum dominum Rectorem percusserit cum armis et sanguinis effusione in aliquo locorum predictorum, penam manus et centum librarum bon. incurrat: si autem in alio loco, penam manus et quinquaginta librarum bon. Pro percussione autem sine sanguininis effusione, penam manus et triginta librarum bon. incurrat. Et siquis malam famam gesserit de domino Rectore, penam quinquaginta librarum bon. incurrat. Et si, finito Rectoratus offitio, aliquid predictorum committeretur contra ipsum dominum Rectorem, pretextu, ratione seu causa aliquorum que facta seu commissa dicerentur per ipsum, ratione sui offitij et eo durante, de quibus constaret vere et presumptive, scilicet quod ratione, pretextu seu causa antedictis commissa fuissent, committens predicta condempnetur et puniatur ut supra continetur, si commissa fuissent durante offitio, loca distinguendo et alia, ut supra. In quibus et super quibus omnibus et singulis, si durante offitio Rectoratus commissa dicerentur, Congregator consciliariorum et consciliarij alij, qui pro tempore fuerint, possint, teneantur et debeant summarie et de plano, sine strepitu et figura juditij procedere, cognoscere et terminare, ac de predictis et quolibet predictorum inquirere, punire et condempnare in supradictis penis, etiam aliquo juris ordine non attento. Et quod fienda per eos valeant et teneant, ac etiam irrevocabiliter observentur, ita tamen quod, si, occasione aliquorum ut supra commissorum, procederetur contra eum qui commisisse diceretur in Comuni et per Comune Bononie, vel Offitiales ipsius aut alium offitialem Comunis Bononie vel dominj Conservatoris, et dictus committens, vel qui commisisse diceretur, effectualiter puniretur, quod per dictos Congregatorem, Rectorem et Consciliarios procedi non valeat quoquo modo; et si predictorum aliquod fore commissum devenerit ad notitiam Sapientis aut notarij vel bidellorum universitatis, quod predicti, sub penis in statutis contentis, teneantur predicta denuntiare et prosequi iuxta posse. Et quod pro predictis fiendis et exequendis liceat Sapienti et Syndico dicte universitatis facere consciliarios et Congregatorem predictum congregarj. Et bidelli ad ipsius petitionem teneantur dictos Consciliarios et Congregatorem requirere et convocare, salvis semper, in predictis et predictorum quolibet, quibuscumque statutis Comunis Bononie, seu ipsorum vim et auctoritatem obtinentibus, quibus non intendunt dicti statuarij in aliquo derogare. Et si aliquis, predictorum vel alicuius eorum occasione, [229] fuerit condempnatus, cogatur remedijs opportunis, et invocato auxilio domini Potestatis et eius Curie, ad solvendam condempnationem predictam. Et si non solverit, privetur et privatus denuntietur omni honore et commodo Universitatis; a qua perpetuo restituj non possit, nisi pena soluta et habito consensu ab offenso. Et si predictorum delictorum aliquod conmitteretur per Rectorem in aliquem doctorem scientie Medicine vel Artium, ipse Rector in dimidia dictarum penarum condempnetur, singula singulis referendo; ut supra. Sj vero in scolarem aliquem dicte universitatis vel alium dicte universitati obedientem, in quarta parte dictarum penarum condempnetur, singula singulis referendo, ut supra, salvo semper quod pro verbali jniuria dicta per Rectorem predictum Notario seu bidellis Universitatis, vel cuicumque supposito Universitati, penam aliquam non incurrat. Super quibus etiam dicti Congregator et Consciliarij possint procedere, condempnare et punire, ut supra. Quod statutum voluerunt legi et publicari per scolas per notarium universitatis, ne etiam aliquis in predictis ignorantiam pretendere possit. Insuper statuerunt quod, si contra Rectorem predictum, durante offitio, contingerit aliquod de predictis, aut aliud quodlibet delictum committj in persona vel rebus, quod universitas et scolares teneantur suis expensis ipsi auxiliari et eum defendere et tuerj, ipsiusque iniuriam, molestiam et offensam prosequi, et eum ex toto indempnem conservare, nisi eius culpa vel defecto predicta contigissent.

 

Francesco Cagliani