ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 010: De substitutione rectoris quando se voluerit absentare
Item statuerunt quod si propter aliquam causam contigerit Rectorem Universitatis, qui pro tempore fuerit, se absentare velle a Civitate, comitatu et districtu Bononie, quod facere non possit nisi ex iusta causa per universitatem vel maiorem partem approbata. Siquidem per mensem vel minus se absentare voluerit, possit loco suj ydoneum de sua natione dimittere substitutum. Et idem facere possit in casu infirmitatis talis, propter quem non possit Rectoratus offitium explicare. Et si ultra mensem absentia esse debuerit, tunc Rector et consciliarij nominent tres de natione illa de qua fuerit Rector, quos magis sufficientes fore putaverint, qui separatim et divisim in universitate debeant scruptiniarj, et qui plures fabas habuerit, ille substitutus Rectorj sit et esse intelligatur quamdin duraverit absentia Rectoris predicti seu eius esset offitium finitum. Et si contigerit, quod Deus avertat, aliquem Rectorem infirmari et decedere, procedatur ad substitutum per Congregatorem et Consciliarios et Universitatem ut supra. Et eandem iurisdictionem habeat substitutus, sive per se ipsum Rectorem, sive per universitatem, quam habet et habere debet ipse Rector, durante substitutione, ac ea possit explicare et facere que potest ipse Rector, absentia Rectoris durante, ut supra. Si tamen de dicta natione non reperiretur ydoneus ad substituendum, tunc de alia natione sequente illam immediate, eligi et nominarj possit. Substitutus autem tale prestare debet iuramentum quale prestatur per Rectorem, et pignus dare et alia facere que ipse Rector facere tenetur, preterquam de vario et domicellis, pena cuilibet Rectorj se absentanti aliterquam ut supra quinquaginta librarum bon. et perpetue privationis, a qua restituj non possit, nisi pena soluta. Et si Rector se absentaret alias quam ut supra, teneatur Congregator consciliariorum universitatem facere congregarj, ac una cum consciliarijs nominare tres scruptiniandos, ut supra; et qui plures voces habuerit, sit et esse intelligatur substitutus. In substitutione vero consciliariorum sic procedatur, quod, si contingeret aliquem de consciliarijs se velle per mensem vel minus absentare de natione sua, possit alium substituere ydoneum; et primo debeat presentare substitutum suum Notario, sic quod a Notario scribatur; si autem ultra mensem, per nationem ipsius vel maiorem partem ipsius, provideatur de substituto de [227] eadem tamen natione. Qui substitutus, ut supra, eandem potestatem habeat quam primus in consciliarium electus, donec duraverit absentia vel finitum fuerit offitium. Teneatur autem quilibet substitutus ob honorem predicte universitatis habere et tenere unum famulum decenter indutum. Rectore autem infra tempus sui offitij redeunte, finiatur et finitum sit et esse jntelligatur substituti offitium, et is sit Rector quj primo erat.