ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 009: De his que tenentur facere rectores in principio sui regiminis
Item statuerunt, ne aliquis Rector pretextu ignorantie possit incidere in penas statutorum, quod quilibet Rector, quj pro tempore fuerit, in principio suj offitij teneatur et debeat infra quindecim dies legere seu legi sibi facere et videre seriatim de verbo ad verbum [226] omnia et singula presentia statuta a principio usque ad finem; infra quos quindecim dies si iuste allegaret se ignorasse statuta, postea autem nullam, pretendere possit ignorantiam seu excusationem. Insuper teneatur ire in principio regiminis cuiuslibet Potestatis seu Rectoris Civitatis seu ad dominum Conservatorem eiusdem decenter sociatus et recommendare eidem totam universitatem, et coram ipso dicere et ad memoriam reducere quecunque universitati utilia viderit, et procurare ut effectui demandentur ad conservationem universitatis predicte et privilegiorum eidem per Comune Bononie concessorum, et procurare bulitas et licentiam armorum, sub pena vigintiquinque librarum bon, si negligens fuerit in predictis. Insuper dictus dominus Potestas seu Rector vel Conservator Civitatis Bononie teneatur jurare servare presentia statuta et per suos offitiales servarj facere, et nunquam ipsis statutis contravenire in licitis et honestis. Hoc addito, quod dominus Rector non possit dare licentiam armorum alicui persone que non sit scolaris in scientia Medicine aut artibus, exceptis domicellis qui per eum sunt induti, Syndico et Notario Universitatis et bidellis generalibus, quibus teneatur procurare et dare licentiam portare arma propter honorem dicte universitatis, sub pena decem librarum bon.