ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 002: De modo et forma electionis novi rectoris

1405 – Rubrica 002: De modo et forma electionis novi rectoris

Quia omnis subditorum salus ab ipso Rectore et duce dependet, et secundum caput universa membra quodammodo regulantur, recipiuntque augmentum et diminutionem, ex quibus quilibet regendus toto posse debet esse sollicitus talem in rectorem et ducem eligere qui moribus, scientia et virtutibus alios antecedat, et ex cuius gubernatione et regimine omnia recte procendant, idcirco huius desiderij fervore solliciti, provida deliberatione statuerunt quod in electione cuiuslibet Rectoris Universitatis predicte in posterum eligendi hac forma et ordine procedatur, videlicet quod singulis annis, in[fra horam tertie vel] de mane, novi Rectoris fieri debeat in generali Universitate electio, si aliud impedimentum non occurrat. Pro qua electione fienda quilibet Rector qui pro tempore fuerit, tempore et hora predictis, Universitatem in loco consueto congregarj facere teneatur, sub pena viginti quinque librarum bon. universitati applicanda. Et si in predictis negligens fuerit, Universitatem predictam pro dicta electione fienda in sequenti primo die festivo post dictos dies, de mane, in loco predicto, Congregator, qui pro tempore fuerit, congregari facere teneatur, sub pena quinque librarum bon. ipso facto ab eo auferenda et dicte Universitati applicanda, nisi in aliquo casuum ipse Congregator ex legitima causa excusationem haberet. Nam ex tunc consciliarij Universitatis qui pro tempore fuerint, teneantur, sub predicta pena a quolibet ipsorum auferenda et predicte Universitati applicanda, dictam Universitatem congregari facere in loco consueto incontinenti. Ad quam Universitatem ire et se in ea congregare teneantur et stare omnes scolares dicte Universitatis potentes dare vocem in eligendo Rectorem, sub pena prestiti sacramenti et decem solidorum bon. per Rectorem exigenda et Universitati, Rectorj et denuntianti equaliter applicanda, nisi iustam et legitimam defensionem faceret et haberet quj non jvisset et stetisset ut supra. Et quod Rector, qui tempore quo novj Rectoris fienda erit electio fuerit, una cum consciliarijs, sub virtute alias per eos prestiti sacramenti, ante tempus electionis fiende nominare debeant, omne ambitione et simonia cessante, tres scolares, et de Universitate scolarium scientie Medicine, qui audiverint Medicinam duobus annis hic vel alibi, si reperiantur, vel uno anno ad minus in studio Bononie, de natione de qua novi Rectoris esset fienda electio, quos sua conscientia putaverint etate, moribus et scientia ac virtutibus pre alijs magis ydoneos ad offitium et pro officio Rectoratus. Et quod non possit eligi alter nisi unus de illis tribus datis per provintiam de qua debet eligi, dum tamen aliquis Civis, comitatinus seu districtualis civitatis Bononie, aut aliquis publicatus aut examinatus in medicina, vel aliquis qui fuerit Rector, aut aliquis exercens, Cirugiam, vel exercuerit ab uno anno citra, aut aliquis qui non vivat suis expensis aut patrie sue, aut vixerit uno anno suis expensis in studio Bononie, et nullus repetitor gramatice vel loyce qui repetat scolaribus precio vel expensis, et nullus mendicans vel scriptor precio, aut qui fuerit mendicans, scriptor, cirugje operans, repetitor, vel qui vixerit expensis alicuius infra annum, nominari et in Rectorem eligi non possit aut modo aliquo. Quorum nomina, prenomina, et terras unde essent, notario Universitatis inscriptis [217] redigi facere teneantur sub secreto, tenendo tam per Rectorem et consciliarios quam per notarium sub dicti sacramenti virtute, usque in diem et horam electionis fiende, ne ex eorum propalatione vel publicatione aliqua scandali vel malignandi occasio inducatur. Que nomina et prenomina in die et hora electionis novi Rectoris fiende in ipsa Universitate congregata et choadunata pro ipsa electione fienda, per dictum notarium publice omnibus audientibus publicari et legi debeant. Et in electione novi Rectoris servetur modus et ordo ut infra ponitur in statuto posito sub Rubrica de hijs qui possunt dare vocem in Universitate. Et quilibet vocatus primo ad Rectorem ire teneatur et eidem sacramentum corporaliter sub hac forma prestare, quod, remotis odio, amore, timore prece vel precio, lucro vel dampno suo vel alieno, eliget electores meliores et provectiores de Universitate medicorum et qui non sint prohibiti per statuta dare vocem ad dictam electionem fiendam ex nominatis vel alijs de natione, de qua fieri deberet electio, [et] eliget eum quem ydoncorem et sufficientiorem putaverit ad officium et pro officio Rectoratus. Quo sacramento prestito, ponatur partitum per Rectorem vel eius subsitutum cum fabis albis et nigris; similiter in qualibet electione vel partito fiat cum fabis albis et nigris. Statuentes insuper quod nullus doctor medicine vel legens loycham vel phylosophyam vel astrologiam vel rethoricam vel eorum concurrentes, nisi esset scolaris qui se exercitaret in legendo aliquas lectiones, etsi continuaret in legendo in hora in qua debent dicte scientie legi, possint dicte electionj aut alicuj alij scruptinio vel partito fiendo in dicta Universitate, vel inter consciliarios interesse, pena Rectori XL. Solidorum bon. pro quolibet, vice qualibet, nec nudeant ire ad saligatam vel ecclesiam sancti Francisci vel venire sub pena cuilibet qui contra predicta fecerit viginti librarum bon. Alij autem doctores qui audiunt medicinam de mane, et [idem] intelligatur in physica, possint voces dare, et scruptiniis interesse in alijs et pro alijs scientijs in quibus doctoratus non esset, pena cuilibet contra facienti pro vice qualibet centum solidorum bon. Statuerunt etiam quod aliquis non procuret per se vel per alium directo vel per obliquum se eligi, vel non eligi in doctorem vel Rectorem, et quod aliquis scolaris de Universitate predicta non possit nec debeat per se vel per alium sollicitare vel procurare quod aliquis eligatur vel non eligatur in Rectorem vel doctorem vel alium Offitialem universitatis, aut voces aliquas directo vel per obliquum querere seu procurare pro electione predicta, sub pena quadraginta solidorum bon. pro quolibet et qualibet vice applicanda, exigenda et dividenda ut supra, et sub dicta pena. Item quod aliquis non audeat per se vel per alium procurare seu facere quod preces aut rogamina aliqua porrigantur aut fiant pro aquirendo vel evitando per se vel alium aliquo offitio universitatis predicte, aut pro evitanda vel impedienda exactione alicuius pene, quam incurrisset qui venisset seu fecisset contra aliqua statuta universitatis predicte, sub pena prestiti sacramenti et decem librarum bon., pro vice qualibet exigenda, applicanda et dividenta ut supra, et sub penis predictis ipsi Rectori, quj in exactione predicta negligens fuerit. Item statuerunt quod quilibet electus in Rectorem modo et forma predictis, tenatur ipse, vel quj ejus loco in Civitate Bononie, si presens fueri in universitate predicta, tempore electionis, alias in prima congregatione universitatis predicte, vel quam primo fuerit requisitus per Rectorem, Rectoratus officium predictum acceptare, nisi tempus ad deliberandum petierit. Quo casu habeat spatium trium dierum, infra quos possit et debeat deliberare. Et si ipsum officium [218] antedictum infra tempus predictum, ubi tempus ad deliberandum petierit, vel incontinenti, vel in prima congregatione, aut cum primo fuerit requisitus, ut supra, non acceptaverit, penam vigintiquinque librarum bon. incurrat, applicanda pro dimidia universitati et pro alia dimidia ei, qui post ipsum fuerit electus et acceptaverit offitium antedictum, nisi electus iustam et rationabilem causam excusationis proponeret et allegaret, quam universitas admitteret. Quo casu teneatur Rector, allegata causa, ea die vel sequenti, sub pena quinque librarum bon. Universitati applicanda, congregari facere nationem de qua electus esset. Et ipso electo primo iurante quod iustam et rationabilem causam excusationis habet, ipso absente, proponatur causa excusationis predicte in natione predicta et inter scolares eiusdem. Et si per maiorem partem nationis predicte causa allegata fuerit approbata pro legitima et suffitientj, pro non electo habeatur et sit et penam aliquam non incurrat. Si vero non fuerit approbata, pro non apposita et allegata habeatur et sit, et penam predictam incurrat. Quam penam infra mensem solvere teneatur, et debeat Universitatis depositario et dicto Rectori. Et infra decem dies, a die electionis numerandos, teneatur pignus ydoneum de dicta quantitate vigintiquinque librarum bon., ad dictum terminum solvenda, penes depositarium dicte Universitatis deponere et dimittere. Et si dictum pignus deponere cessaverit, ut supra, ipso iure sit et esse intelligatur privatus omni honore et commodo universitatis. Et nichilominus ad exactionem et pro exactione predicte pene contra eum et in eius bonis, debitis remedijs procedatur. A qua privatione non possit nec debeat restituj, nisi dicta pena soluta, et ultra pro sua contumacia solvat centum solidos bon. Et in casu predicto, quando electus per se vel alium non acceptaverit, ut dictum est, teneatur Rector qui pro tempore fuerit, quam citius fieri poterit commode, facere convocari Universitatem predictam in loco consueto, et adhuc legi facere in dicta Universitate reliquos duos qui tempore prime electionis pauciores voces primo habuissent, ac facere vocari scolares, et dari voces, legi et publicarj, ut superius dictum est, ita tamen quod alijs etiam possint voces darj, etiam non nominatis ut supra. Et in acceptatione, deliberatione, pignoris datione et omnibus alijs supradictis procedatur in omnibus et per omnia ut superius est expressum. Dicto autem secundo electo non acceptante per se, vel alium, ut supra ad electionem et alia procedatur ut supra successive, donec unus de dicta natione acceptaverit, vel tres de dicta natione penam predictam incurrerint cum effectu. Quo casu proximo, de dicta natione plures possint proponj modo et forma predictis. Et sic successive de natione in nationem, donec aliquis antedictum offitium Rectoratus acceptaverit. Statuerunt etiam quod, primo electo non acceptante, aliquo die post horam tertie per aliquos doctores legi non possit, nisi infra tempus datum ad deliberandum, si petitum fuisset donec electio et acceptatio offitij antedicti facta fuerit cum effectu. Et quia contingit absentes ad offitium Rectoratus eligi et pro eis acceptari, statuerunt quod talis electus precise, infra mensem a die acceptationis redire ad Civitatem Bononie teneatur, pena vigintiquinque librarum bon. eidem de facto et in ipsius bonis auferenda, et universitati effectualiter applicanda. Quam, si infra decem dies mensem predictum incontinenti subsequentes, solvere cessaverit et se pro dicto offitio exercendo Bononie presentare, ipso iure de facto privatus sit et esse intelligatur perpetuo omnj honore et commodo Universitatis predicte; et nichilominus ad predictam penam consequendam contra ipsum et in ipsius bonis agi possit remedijs opportunis. Et eo casu ad electionem novi Rectoris quam citius comode fieri poterit procedi debeat, supradictis modo et forma. Verum quia medio tempore Universitas non bene staret sine Rectore, statuerunt quod Rector antiquus [219] Rectoratus offitium teneatur exercere, et quod eius jurisdictio duret usque in eventum novi Rectoris seu acceptationem noviter eligendi, nisi ex iusta et rationabili causa se absentare necesse haberet; quo casu per universitatem per eum congregandam, allegata causa sue absentationis, provideri debeat de eo qui teneat locum Rectoris donec proveniet ad Civitatem Bononie electus, vel alius eligendus acceptaverit. Quo medio tempore eandem juristictionem arbitrium et bayliam habeat idem locum tenens, quam habet Rector ex forma quorumcunque statutorum Universitatis predicte, ita tamen, quod si medio tempore, antequam dictus Rector rediret, qui tempore electionis absens esset vel electus acceptaret, imineret fienda doctorum electio, differatur usque quo per novum Rectorem offitium fuerit inchoatum et presens fuerit in civitate Bononie. Item statuerunt quod nullus Rector possit morari in eadem dorno cum aliquo doctore legente, et quod si contingeret aliquem scolarem eligi in Rectorem et acceptare offitium antedictum, qui tempore electionis moraretur in eadem domo cum aliquo doctore, teneatur ipse doctor infra quindecim dies a die electionis, si electo placuerit, domum evacuare et liberam et expeditam electo dimittere, solvendo solum idem Rector pensionem pro rata temporis quo inhabitasset. Et hoc nisi domus esset propria doctoris; quo casu dictus electus domum evacuare infra dictum terminum teneatur, et se de ipsa separare teneatur, solvendo pensionem pro rata ipse electus ut supra, sub pena cuilibet Rectori electo non observanti predicta, seu in aliquo contrafacienti, viginti librarum bon., quam ipsi facto incurrat et incurrisse intelligatur, et ab eo exigi possit et debeat quibuscunque remedijs opportunis. Item statuerunt quod quilibet Rector teneatur portare in hyeme caputium foderatum de vario, et in estate etiam, vel caputium foderatum de syndone, et continue portare cappam statuti, preterquam si voluerit equitare. Item statuerunt quod offitium cuiuslibet Rectori[s] duret uno anno, computando a medio Aprelis usque ad aliud medium futuri Aprelis. Et si in casu contingeret Rectorem, qui pro tunc erit, se absentare, dimittat unum substitutum secundum quod sibi placuerit. Et quod quilibet Rector de cetero eligendus teneatur et debeat suis expensis tenere, durante offitio Rectoratus, unum honorabilem domicellum, quem teneatur induere de induto boni et decentis panni, videlicet de medietate cuius brachium constet a triginta solidis infra, et a viginti quatuor supra, et unum famulum, qui sibi in choquina et alijs docentibus serviat, cum domicelli et choquine offitium non bene se in personam compatiantur eiusdem. Et eodem modo et forma depositarius Universitatis e pecunia Universitatis teneatur induere alterum bidellorum qui, ordine attento, induj debuerit de simili induto et guarnachia, solvendo omnia necessaria pro dictis indumentis. Bidellus autem qui indutus fuerit, ut dictum est, teneatur ipsa indumenta portare continue, pena decem solidorum pro qualibet vice qua iverit sine dictis pannis, et pensa periurij cuilibet, qui predicta sciverit, non denuntianti, et centrum solidorum bon. et periurij cuilibet, qui predicta sciverit, non denuntianti, et centum solidorum bon. et periurij Rectori cuilibet non exigenti ipsam penam; de quibus credatur dicto unius testis. In vestiendis autem bidellis debeat equalitas observari, ita quod primo unus induatur et postea alius successive. Qui bidellus sic indutus teneatur ire ad domum Rectoris in omni die, de mane et de sero, et sociare eum quo voluerit, nisi iustam et rationabilem causam habuerit, sub pena quinque solidorum bon. pro qualibet vice, et inquirere ab eo si vul quod aliquid faciat. Quam penam dictua dominus Rector exigere teneatur sub dicta pena.

Francesco Cagliani