ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 001: Quod electio rectoris fiat per nationes

1405 – Rubrica 001: Quod electio rectoris fiat per nationes

Item pro choequatione nationum predictarum et ut in electione iam dicti Rectoris ordine debito procedatur, et ut ad dictum offitium quilibet ydoneus, ordine tamen et modo debitis, pervenire possit, tollaturque materia jurgiorum, scandali et discensionis, statuerunt quod per dictas nationes quilibet Rector, de cetero eligendus, ordine tamen infrascripto, eligatur et fiat, scilicet quod primus Rector quem eligi contingerit in futurum secundum formam presentis statuti sit et esse debeat Lombardus et de natione lombardorum. Secundus vero sit et esse debeat de natione Ultramontanorum, tertius de natione Romanorum, quartus de natione Tuschorum. Quibus finitis, reinchoetur de novo et procedatur et fiat ordine supradicto, et sic successive in perpetuum.  Et si contingat aliquam nationum predictarum eo tempore quo de ipsa novi Rectoris electio fieri deberet, alegare insufficientiam vel aliam quancunque causam, propter quam se excusaret vel excusare vellet ab electione Rectoris de eo fienda, tunc, antequam ad aliam nationem sequentem devolvatur electio, per Rectorem, qui pro tempore fuerit, congregentur due alie nationes, exclusis dicta natione se excusare volente, et alia subsequenda. Et predicta per ipsum Rectorem inter dictas duas nationes congregatas proponantur, et inter eas fiat partitum cum fabis albis et nigris de causa allegata, utrum sit suffitiens et admittenda, vel non. Et si maiori parti videbitur causam allegatam suffitientem et rationabilem esse, procedatur ad electionem faciendam de sequenti natione, alias procedatur ad electionem fiendam alicujus de natione predicta se excusare volente. Et quilibet electus teneatur et debeat electionem de eo factam acceptare, sub pena in statutis comprehensa. Et si talis electus, [216] ut supra, non acceptaverit cum effectu, ad electionem fiendam de sequenti natione procedatur. Et sic successive fiat ut supra.

Francesco Cagliani