ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1410 – Rubrica 026: De priviljegio dando cyrugicis et de forma ipsorum

1410 – Rubrica 026: De priviljegio dando cyrugicis et de forma ipsorum

Ob rem publicam et ut unicuique proficiat labor suus, iuxta vivacem casiodorj sententiam, et ut melius studium vigeat et scolares animentur ad dictum studium et profectum, et ut ceteri ad scientiam et doctrinam pronptius et perfectius disponantur, et ut omnia scandalla tollantur, que acthenus sunt secuta ex impericia cyrusicorum, ideoque cum nutriant premiorum exempla virtutes, prior et collegium physicorum mature deliberans providum et discretum virum atque fidedignum ……. Magistrum ……. condam ……. de talibus, vel de tali loco, aprobatum in pratica cirusie, quo ad omnem sui partem, in matriculla cyrusicorum constituit perfectorum, licentiam, arbitrium et potestatem tribuentes eidem ut hic et ubique locorum artem cirusie valeat exercere, ad quorum omnium evidentiam clariorem privillegium presens scribi mandaverunt per ……… notarium dicti collegij, et sigilli dicti collegij bon. apensione munirj.

Francesco Cagliani