ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1410 – Rubrica 023: Quod doctores teneantur alter alterum honorare

1410 – Rubrica 023: Quod doctores teneantur alter alterum honorare

Item, quod apud vulgum et in locis in quibus doctores nostri collegij conversant, alter alterum se invicem debeant honorare et removere infamias toto posse, ac etiam non obloqui nec detestari alterum, sub pena centum soldorum bon. pro quolibet eorum et qualibet vice, exigenda per priorem, qui pro tunc fuerit; que pena quociens commissa, tociens exigenda et dividenda [sit] inter doctores dicti collegij. Et nullus doctor dicti collegij, seu alius cuiuscumque status et condictionis existat, audeat vel presumat curare publice vel occulte aliquem infirmum, alias curari inceptum per alium medicum quemcumque matriculatum, nisi fuerit primo eidem, primo modo per infirmum predictum competenter, arbitrio prioris predicti, satisfactum de suo salario, notifficato sibi primo pro parte dicti prioris.

Francesco Cagliani