ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1410 – Rubrica 021: Quod nullus possit nec audeat mederi in phisica nec cirusia sine licentia, nisi sit descriptus in matricula, et de matricula fatienda

1410 – Rubrica 021: Quod nullus possit nec audeat mederi in phisica nec cirusia sine licentia, nisi sit descriptus in matricula, et de matricula fatienda

[515] Advertentes quod, cum ipse homo intellectu et bonitate participet, deo amantissimus esse videtur (aristotilles, Ethicorum decimo) et plus ceteris universi ipsi deo et superioribus intelligentijs red[d]atur uniformis, cum ad eius ymaginem sit creatus, qui est subiectum circha quod scientia medicine versatur, cuius proprietates et passiones considerans plus ceteris scientijs (Avicena, prima primi de subiectis medicine), ut etiam tollantur scandalla bonorum medicorum et evitentur periculla graviora, que circha tale nobilissimum subiectum per ignaros medicos actenus sunt secuta, volumus inviolabiliter observari quod nullus forensis, vel civis, sive [cuiuscunque] conditionis existat, audeat, vel presumat, exercere, vel operari, praticam medicine tam physice quam cyrusie, vel aliquam partem ad dictam scientiam medicine spectantem in civitate, comitatu, vel districtu bon., nec consilium dare in dictis scientijs alicui, nisi fuerit et sit matriculatus, et in matriculla dicti collegij cum eius nomine et pronomine positus et descriptus. Quam matricullam fieri volumus et mandamus ac scribi per unum ex notarijs dicti collegij, temporibus debitis, per ordinem inferius in fine nostrorum statutorum penes priorem, vel [aliquem], nomine dicti collegij pro tempore existentium, nisi fuerit examinatus, licentiatus et aprobatus per doctores phisice facultatis civitatis bon., vel alicuius alterius studij famosi, de quo plenam facere teneatur et debeat fidem priorj nostri collegij et consiliarijs eiusdem per priorem collegij civitatis famose in qua studuerit, vel statim per testes fidedignos, vel nisi habuerit licentiam a doctoribus nostri collegij, sub pena cuilibet contrafacienti, pro qualibet vice centum librarum bon. in physica, et in cirusia quinquaginta librarum bon., aplicanda pro tercia parte domino potestati, pro alia tercia parte ecclesie sancti petronij, et pro alia tercia parte doctoribus collegij nostri. Adhicientes quod quilibet possit accuxare contrafacientes quoslibet publice vel private, et habeant de dicta pena libras quinque bon. in quantum dicta pena exigatur. Et pro tercia parte veniat ad doctores dicti collegij; et prior nostri collegij, qui pro tempore fuerit, teneatur et debeat inquirere de predictis, et delinquentes punire, multare et condempnare usque ad predictam quantitatem centum librarum bon.; et per notarium dicti collegij dictam multam vel condempnationem ad discum ursi, et officialibus eiusdem, in publica forma assignari facere, sub pena decem ducatorum auri dicto priori, qui predicta non fecerit aut neglexerit, aplicanda dicto collegio et doctoribus eiusdem. Jnsuper etiam statuimus quod nullus cuiuscumque facultatis existat, audeat nec presumat vendere, administrare quovis modo aliquam medicinam simplicem vel compositam, lapsativam in omni genere lapsandi, opiativam vel soniferam, digestivam, causticam vel corusivam, stupefattivam aut venenosam in omni genere venenorum, abortivam, vel quomodolibet aliter perniciosam, nisi de voluntate et consensu doctorum dicti collegij, et precepto prioris cum uno de correctoribus societatis apothecariorum, sub pena cuilibet contrafacientj pro qualibet vice librarum quinquaginta bon. exigenda et applicanda, ut supra; nichilominus tribuens puniatur secundum formam iuris [516] ubi aliquod accidens, vel morbus, occureret ex tali receptione. Et quod quilibet possit accuxare publice vel private, et habeat de dicta pena quinque libras bon., ut supra dictum est. Insuper teneatur antiquus prior, et cum effectu adimpleat, tempore ellectionis alterius prioris, per notarium dicti collegij facere legere totum hoc statutum et priorem noviter ellectum iurare in manibus antiqui prioris quod diligenter et fideliter observabit hoc statutum; quod si deneget, transeat ad electionem alterius prioris qui predicta promictat observare, et similiter [de] pec[unijs] que debentur priori pro exenio in publica et privata.

Francesco Cagliani