ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1410 – Rubrica 016: De modo et forma dandi puncta scolari et in quo loco
[512] Item statuimus quod si aliquis voluerit promoverj in medicina, primo convocato collegio medicorum per Bidellum generalem collegij, de mandato prioris per tres dies ante, debeat de mane recipere punta in sancto petro a domino Archidiacono vel eius vicario, et a priore nostri collegij in libro Tegni gal[eni] pro prima lectione, et in libro anphorismorum 2.a pro secunda lectione, presentibus omnibus doctoribus aut duabus partibus dicti collegij in loco deputato, sedentibus cum dicto domino Archidiacono vel eius vicario. Et quod nullus doctor medicine sedere debeat in dicto loco, nisi fuerit de collegio medicine, vel loco archidiaconi, etiam cum desistentia a puntis dandis, sub pena cuilibet contrafacienti pro qualibet vice decem librarum bon., et sub pena priori non prohibenti viginti soldorum bon., et cuilibet doctori quinque librarum bon. In vesperis vero decretorum, vel alia hora ordinata, veniat ad examen ad locum deputatum in sancto petro, et primo legere debeat pro prima lectione testum totum punti dati libri tegni galeni, deinde bene dividendo, verifficando et exponendo testum sine instantijs; et similiter de secunda lectione amphorismorum ipocratis. Salvo quod comentum galeni solum exponendo et dividendo procedat. Lectis lectionibus, arguant doctores seriose et ordinate, incipiendo a iuniori in collegio usque ad ultimum seniorem donec omnes dixerint, excepto doctore vel doctoribus presentantibus, vel sub quo vel quibus promovetur. Et hoc tam super prima quam super secunda lectione, et etiam aliquid liceat alicui libere doctori impertinenter arguere in praticha si placuerit. Et cum unus doctor arguat debeant omnes alij sub silentio paciffice alium audire, et scolarem sic respondentem unus alium non impediat. Qua responsione tradita, possint, si velint, de narratis et dictis similiter conferre. Et prior habeat potestatem impone[n]dj silentium quandocumque placuerit, sub pena cuilibet contrafacienti duodecim soldorum bon. Quibus peractis et completis, absentibus scolaribus et doctoribus, presentante seu presentantibus, debeant doctores eorum intencionem scribere secrete in una cedulla, et quilibet eorum suo sacramento, et illam porigere domino Archidiacono vel vices eius tene[n]ti. Insuper etiam teneatur quilibet doctor dicti collegij ad mandatum domini prioris, qui pro tempore fuerit, incontinenti dare in secreto aprobationem cum faba alba, et reprobationem cum faba nigra notario vel bidello dicti collegij, ut domino Archidiacono tradiderint in scriptis vel eius vicario. Et quod notarius vel bidellus sub pena prestiti sacramenti et privationis offitij et decem librarum bon. debeat relaptionem facere incontinenti domino priori et toti collegio de aprobatione vel reprobatione dicti scolaris secrete cum ostensione etiam fabarum, et notarius teneatur ponere in scriptis in quaterno deputato. Et si quis contra predicta vel aliquod predictorum contrafecerit, condempnetur de facto per dictum priorem collegij, prout sibi videbitur, usque ad quantitatem centum soldorum bon. ad plus; que pena dividatur inter doctores dicti collegij.