ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1410 – Rubrica 015: De jmmunitate facta filijs, fratribus et nepotibus doctorum collegij
Statuimus et ordinamus quod fratres et filij et nepotes [doctorum] dicti collegij doctorati in dicta scientia, possint per doctores dicti collegij in ipso collegio agregari cum salario decem ducatorum superius posito et ordinato, consueto, etiam numero completo corporatorum et supernumerariorum seu colegiatorum, dum tamen, eo casu quo collegium corporatorum et supernumerariorum seu collegiatorum esset completum, iusta formam constitutionum de hoc loquentium seu disponentium, ipse filius, frater vel nepos, dicto collegio congregato, per ipsos doctores loco, ordine et privilegijs supernumerariorum habeatur et esse censeatur, non obstante aliqua constitutione iuris contrarium disponente.