ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1410 – Rubrica 014: De honore fatiendo per doctores collegij quando aliquis doctorum collegij migraverit

1410 – Rubrica 014: De honore fatiendo per doctores collegij quando aliquis doctorum collegij migraverit

[511] Constituimus et ordinamus quod si contingat aliquem doctorem nostri collegij migrare de hoc secullo, et eius corpus sepelliri in civitate bononie, vel subburgis, quod dictus prior, qui pro tempore fuerit, teneatur et debeat dictum collegium facere congregari per numptium seu bidellum dicti collegij in loco, seu locis, in quo, seu quibus, eidem domino priori videbitur pro minori incomodo ipsorum doctorum. Qui doctores dicti collegij sic coadunati teneantur dictum dominum priorem sociare ad dictum funus in eundo et redeundo, et tempore quo fit sermo, et a dicto loco et ad dictum locum congregationis, cum caputeis foderatis de vario, nisi ratione pluvie vel caloris aliud suadetur, nisi iusta causa impedimenti, respectu persone vel casus fortuiti, aliquem ex dictis doctoribus excuxaverit; que causa excusationis preponi et declarari debeat clare et apete coram domino priore predicto, et aprobari vel improbari per dictum priorem; declarationi cuius domini prioris stetur omnino. Adhicientes quod, factis exequijs, prior vel alter ex doctoribus cui mandaverit, heredibus defuncti et eius actinentibus debeat offerre totum collegium et personas doctorum dicti collegij ad omnia eorum grata, et licet non servetur, attamen quod dictus dominus prior teneatur et debeat mandare uni ex doctoribus dicti collegij, quem dicti doctores ellegerint, seu de quo fuerint contenti, vel alij ex dictis doctoribus, quem dictus prior ellegerit, quod debeat facere sermonem comendando ipsum doctorem defunctum secundum modum actenus observatum ad domum habitationis solite defunti, post ipsius exequias. Et ille cui sic mandaverit, teneatur obedire dicto domino priori, et dictum sermonem facere, ut supra, sub pena periurij et decem librarum bon. cuilibet contrafacienti et pro qualibet vice, comictenda et exigenda, ut supra. Et si actinentes defuncti predicti non ellegerunt unum ex doctoribus dicti collegij, tunc dicti doctores non teneantur ire neque stare ad dictas exequias, nisi per priorem collegij aliter fuerit ordinatum. Et si contingat aliquem doctorem dicti collegij non velle facere dictum sermonem, quod, expensis dicti collegij, solvatur uni valenti viro, qui dictum sermonem faciat. Et predicta omnia inviolabiliter observarj debeant per omnes et singulos doctores dicti collegij, sub pena ipsi priori, qui fecerit contra predicta vel aliquod predictorum, librarum quinque bon. Et cuilibet alteri doctori librarum trium bon. Quas penas ipsi contrafatientes incurrant, et exigantur et dividantur, ut supra. Jdem etiam volumus observari, circha funus patris vel matris, fratris vel filij alicuius doctoris nostri collegij, de sermone, sub eadem pena.

Francesco Cagliani