ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1410 – Rubrica 010: De ensenio fatiendo doctorj et priorj qui promovet scolarem in privato et publico examine
Constituimus et ordinamus quod quilibet doctor nostri collegij antedicti, volens presentare scolarem subiciendum examini alicui privato, teneatur et debeat curare et facere cum effectu, et omni exceptione remota, quod scolaris per eum presentandus faciat Bidello depositum in pecunia, ita quod statim presentet, finito examine, priori collegij qui pro tempore fuerit, loco ensenij vini et confectionum, unum ducatum aurj doctori, et similiter priori in examine in publica, loco anulli, libam unam et soldos decem bon., biretum et cirotecas valoris decem soldorum bon. Et in publica eadem similiter doctorj, seu doctoribus, sub quo, vel sub quibus, fuerit promotus, et doctori qui in eius publica pro licentia sermonem generalem fecerit, solvere teneatur soldos quadraginta bon. Et si dicto priori dictum exenium non fuerit sibi presentatum, ut supra dictum est, quod doctor presentans teneatur exenium sibi presentare domino priori, et transmitere de suo, vel simile infra duos dies, post examinationem scolaris; et nichilominus incidat in penam soldorum centum bon. Mandantes quod contra predicta vel aliquid predictorum, in presenti constitutione descriptorum, perpetuo dispensari non possit, sub pena periurij, et nichilominus, si contrarium fieret, ipso iure sit nullum.