ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1410 – Rubrica 009: Qualiter convocari debeant doctores collegij medicine, in quo loco et in quibus diebus

1410 – Rubrica 009: Qualiter convocari debeant doctores collegij medicine, in quo loco et in quibus diebus

Hac nostra constitutione presenti firmamus quod doctores nostri collegij congregari et convocari debeant in ecclesia cathedralj civitatis bon., quandocunque convocandi fuerint per priorem dicti collegij, aut per alium eius nomine subrogatum, seu pro parte ipsius prioris vel subrogati vel alibi, dum tamen non convocent diebus pasqualibus, dominicis corporis et sanguinis Christi, asumptionis Beate Marie, diebus apostolorum, sancti Petronj sancti floriani, sancti Johannis Baptiste et sancti Laurentj, nisi ex causa necessaria fiat congregatio, que arbitrio prioris et consilliariorum consideretur. Et unus quisque doctor, qui vocatus fuerit, debeat interesse, nisi impeditus fuerit iuxta et rationabilli causa, sub pena contenta in constitutione, posita sub Rubrica de ellectione novi prioris; collegium aut[em] ipsum congregarj volumus ex causis permissis et concessis in nostris constitutionibus et ex alijs licitis et honestis. Ex prohibitis vero causis nullo modo possit congregarj, sub penis contentis in nostris constitutionibus et statutis.

Francesco Cagliani