ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1410 – Rubrica 007: Quid teneatur facere volens aliquem scolarem presentare in medicina

1410 – Rubrica 007: Quid teneatur facere volens aliquem scolarem presentare in medicina

Statuimus et ordinamus quod quilibet doctor, qui vult aliquem scolarem presentare ad publicum vel privatum examen, debeat esse de dicto numero colegiatorum quindecim vel de supernumerarijs sucedentibus loco dictorum incorporatorum et collegiatorum ratione absentie incorporatorum, et debeat, sub eius conscientia, inquirere, antequam [506] aliquem scolarem presentet, de vita et honestate dicti scolaris presentandi, et ipsum examinare privatim in domo propria; quibus factis, in presentatione iuret ad sancta dey Evangelia, in manibus domini prioris, quod credit scolarem, quem presentat, esse idoneum et sufficientem ad examen publicum et privatum, secundum eius conscientiam; tunc presentet eum domino Archidiacono, vel alio seu alijs, ad quem seu quos, dictum officium pertineret, et subsequenter priori collegij iuxta morem consuetum, cum tamen presentare non valeat aliquem scolarem forensem minorem viginti annis, nec aliquem scolarem qui non audiverit in medicina saltim quinque annis, vel ex comuni fama doctorum constet ipsum in artibus fore sufficientem; et si fuerit licentiatus in artibus quatuor annis et non legerit catedraliter aliquem tractatum seu libellum in medicina, et qui non respondiderit seu disputaverit in scolis duas questiones generales vel unam questionem generalem et unum quo[d]libet, de quo tempore credatur sacramento scolaris, prestando in manibus prioris dicti collegij vel alterius, de mandato prioris predicti, si de contrario non sit fama. Et tunc teneatur scolaris fidem facere de predictis, et in die examinationis teneatur dictus doctor ire ad domum dicti scolaris, et eum iterum examinare, et audire ipsum super lectionem eidem in punctis asignatam. Et quod prior dicti collegij non debeat, tempore presentationis fiende de dicto scolare, assignare diem, nec eum recipere, nec convocare collegium predictum et doctores pro dandis punctis eidem, nisi primo et ante omnia prestitum sit sacramentum per scolarem forensem, presentatum priorj dicti collegij presenti, vel alteri per dictum priorem substituto, de non veniendo contra collegium antedictum et constitutiones ipsius collegij directe vel per oblicum. Et quod si contigeret recipere publicam, quod eam recipiet in civitate bononie et non alibi. Et quod super hoc non petet dispensationem nec petita utetur, et quod non petet, vel peti faciet, per se vel alium, aliquo modo vel ingenio, se poni vel agregari in collegio antedicto nec admissus quoquomodo accedet ad dictum collegium. Alias nullus de dicto collegio audeat vel presumat accedere ad dicta puncta danda dicto scolari nec interesse examinationi private vel publice ad penam et sub pena cuilibet doctori contrafacienti, et pro qualibet vice, periurj et vigintiquinque librarum bon. collegio antedicto aplicandarum, et exigendarum per priorem antedictum, qui pro tempore fuerit. Et quod prior collegij predicti, qui negligens fuerit in exactione pene predicte, similem penam incurrat, aplicandam et exigendam, ut supra. Adhicientes quod nullus doctor dicti collegij possit aliquem presentare ad publicum vel privatum examen, nisi primo et ante omnia solverit condempnationes in quibus reperiretur condempnatus.

 

Francesco Cagliani