ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1410 – Rubrica 001: De hijs qui sunt in colegio doctorum scientie medicine et de solenitatibus servandis in hijs qui deinceps admitentur ad colegium
Download
Statuimus et ordinamus quod omnes infrascripti doctores, quorum nomina sunt hec, videlicet: Magister Johanes de buchis, ad presens prior dicti Collegij, Magister Martinus, Magister paulus, Magister Johanes, Magister petrus, Magister Johanes de muglio, Magister franciscus, Magister Guizardus, Magister Antonius, Magister petrus, Magister dominicus, Magister Johanes, Magister Vincencius et Magister Andreas, actualiter incorporati et paciffice firmatj in collegio doctorum scientie medicine civitatis bononie; ac ipsum Collegium reprehesentantium, sint et esse intelligantur de dicto collegio; et quod nullus doctor de ceptero possit ad ipsum collegium, vel ad honores aut comoda dicti Collegij admicti, nisi fuerit et sit verus civis civitatis bon. ratione originis proprie et paterne vel proprie et avite, vel proprie et proavite. Quam originem paternam vel avitam vel proavitam sufficiat per tres vel quatuor testes fide[di]gnos probare de publica voce et fama. Sed origo propria probetur per quatuor testes fidedignos, qui sint cives bon., et insuper quod reperiatur in scripturis memorialium comunis bon., vel notariorum publicorum comunis bononie, ipsorum vel sui acsendentes descripti inter cives bon., et ad extima civium civitatis bon., et qui non fuerit directe vel per oblicum contra ipsum collegium vel eius honorem, et qui sit doctor aprobatus in privato examine tanquam civis bon. origine propria et paterna a duabus partibus doctorum dicti collegij, et presentatus ad publicum et privatum examen [499] de consensu doctorum dicti collegij bon. per dominum Archidiaconum Civitatis bon., seu alium vel alios dictum officium exercentes in civitate bon., et qui fuerit doctor iam per triennium ante introytum collegij, et ad minus legerit in publicis scolis per annum integrum, et homo bone vite, conversationis et fame, scrutinio prius celebrato cum fabis albis et nigris iuxta formam et modum constitutionis sequentis, aprobationis in publica et privata a dicto collegio et posita in dicto collegio. Et debeant esse dicti de collegio predicto ad plus collegiatj et principaliter incorporatj xv. numero, quorum alter, vel alteri, possit, vel possint, esse presentantem, vel presentantes scolares; et tres bononienses ut supernumerarij ad plus qui succeda[n]t loco absentium secundum ordinem infrascriptorum. Et quod quilibet qui intrare voluerit dictum collegium, scilicet in numero predicto ipsius, teneatur observare infrascripta, s[c]ilicet dare petitionem suam in scriptis priorj, vel qui pro tempore fuerit, in presentia duorum ad minus doctorum dicti collegij, qui prior presentet dictam petitionem collegio doctorum, vel duabus partibus eorum. Et ipse talis, qui agregarj voluerit dicto collegio, teneatur fidem antedicto priorj et prefatis duobus doctoribus facere, de omnibus suprascriptis, silicet antiquioribus dicti collegij; qui prior et antiquiores per se tantum examinent testes et solvere [debeant] et depositum facere, ante congregationem fiendam de dicto collegio pro eius introytu et incorporatione, dicto domino priorj vel notario dicti collegij, treginta ducatorum aurj et iustj ponderis pro dicto collegio et duos alios, videlicet unum pro notario et alium pro bidello dicti collegij, nisi fuerit frater, filius, vel nepos alicuius doctoris collegiatj, quia tunc et eo casu solum deponere teneatur, ut supra, decem ducatos aurj comunicandos et dividendos statim facta incorporatione et dicto introytu antedictj collegij, et duos alios, videlicet unum pro notario et alium pro bidello inter doctores collegiatos saltim per annum ante presentes dicte incorporationj in civitate bon., et absentes rey publice causa tantum; et saltim, facto scrutinio, ut supra, et o[b]tento quod in dicto collegio agregari debeat ille. Et teneatur ipse talis iurare in manibus prioris, qui pro tempore fuerit, corporaliter ad sancta dey Evangelia, tactis scripturis, quod servabit constitutiones dicti collegij factas et fiendas, et omnia et singula contenta in dictis constitutionibus et qualibet earum, et quod ipse re, verbo, vel facto, numquam erit contra dictum collegium nec aliquem doctorem dicti collegij et eius honorem, Et toto posse deffendere dictum collegium, iura, iurisditiones et honores collegij prelibati et cuiuslibet doctoris eiusdem, nisi suam vel suorum iniuriam prosequatur, et quod cuilibet doctorj ipsius collegij semper reverentiam exibebit, et quod obediet priorj ipsius collegij in omnibus que spectant ad eius offitium et honorem collegij antedicti, et alijs licitis et honestis. Cui juramento, si in aliqua sui parte contravenerit, vel contravenienti consenserit, ipso facto sit privatus ab ipso collegio et quolibet eius honore et comodo, nec aliquo modo possit infra quinque anno restitui, nec posse, etiam nisi fuerit o[b]tentum per tres partes ex quatuor doctorum omnium dicti collegij. Modum sucedendj autem supradictorum supernumerariorum esse volumus et declaramus in hac forma, videlicet, quod loco cuiuslibet mortuj primus supernumerarius, quo ad omnia, sucedat, et sic sucesive loco secundi et ceterorum secundus et ceteri locorum eorum, actento ordine prioritatis dicti collegij, inter eos vero succedant. In loco vero cuiuslibet absentis non causa reypublice, succedant modo supradicto dicti tres supernumerarij in omnibus preterquam in hijs, que reperirentur prohibita ex forma presentium constitutionum; tamen, si revertatur absens, locum suum statim ipso iure et facto reccuperet, et subrogatj vel subrogatus, iuxta formam supradictam loco mortuorum aut absentium, ut [500] supra, ultimo loco, numero adimpleto, secundum formam predictam dictorum collegiatorum et incorporatorum, ipsis vel altero eorum revertentibus, ut supra, ipso iure et facto locum suum tamen primum supernumerariorum recipiat, salva semper constitutione loquente de privillegijs concedendis filijs et fratribus ac nepotibus doctorum tam viventium quam mortuorum.
Declarantes etiam, quod, in quacumque parte nostrarum constitutionum fiat mentio de vero cive vel de vero bononiense, inteligatur ut supra, in principio huius constitutionis, de eo qui est vere et naturaliter civis bon. origine propria, paterna vel propria et avita vel propria et proavita, secundum formam nostre constitutionis et reformationibus posite sub rubrica de modo et forma servandj studium in civitate bon. etc. Qui vero fuit seu fuerit admissus ad privatum examen in dicta scientia medicine non tanquam civis bon. ratione originis proprie et paterne, vel proprie et avite, vel proprie et proavite, nec satisdederit de assumendo in dicta scientia privatum vel publicum examen tanquam civis bon. ratione originis proprie et paterne, et qui alias solempnitates in dictis nostris constitutionibus contentas non servaverit, perpetuo non possit esse de dicto collegio, nec ipsi collegio agregari, nec aliquo comodo et honore dicti collegij gaudere.