ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
Quaestio utrum, qua unitate ipsum apparens, puta sentire, sit unum
- At fol. 182r, an anonymous author reports an Extra: “Dicit hic Herveus, quod unitas specifica sumitur a quadam conformitate individuorum.
Sed contra: quero de ista conformitate, quid sit. Si est substantia, vel universalis vel particularis. Si universalis, tunc iterum quero de unitate eius, qua est unum. Si est particularis, tunc ab ea non magis sumitur unitas nature humane quam a Petro. Si dicatur, quod non est substantia, sed relatio, contra dupliciter.
<1> Primo, quia universale accidentis esset prius secundum naturam quam universale substantie.
<2> Secundo quero de ista conformitate, an sit universalis vel particularis. Si est universalis, quero, a quo sumatur eius unitas. Si a suis particularibus, pari ratione et in illis universalibus; si ab alia conformitate, tunc in conformitatibus proceditur in infinitum.
Si est relatio particularis, contra dupliciter.
<1> Primo, quia tunc ab ea non magis sumetur unitas speciei humane quam ab aliis particularibus.
<2> Secundo, si ista conformitas est particularis, tunc ab ea et aliis potest abstrahi unum universale specificum, et tunc quero, a quo sumatur unitas unius universalis specifice. Si a suis particularibus, eadem ratione erit in aliis. Si ab alia conformitate, tunc queram de illa conformitate, sicut de precedentibus et proceditur in infinitum”.
Studies
- Maier A., Ein Beitrag zur Geschichte des italianischen Averroismus im XIV Jahrhundert, in “Quellen und Forschungen aus den italianischen Archiven und Biblioteken” 33, 1944: 144
- Maier A., Eine italienische Averroistenschule aus der ersten Hälfte des 14. Jahrhunderts, in “Die Vorläufer Galileis im 14. Jahrhundert: Studien zur Naturphilosophie der Spätscholastik”, Roma 1949: 251-278
- Piana C., Nuovo contributo allo studio delle correnti dottrinali nell’Università di Bologna nel sec. XIV, “Antonianum” 23, 1948: 221-254
- Ermatinger C.J., Averroism in Early Fourteenth Century Bologna, “Mediaeval Studies” 16, 1954: 40
Editions
- Kuksewicz Z., Averroïsme Bolonais au XIVe siècle. Edition des textes, Wroclaw-Varsovie-Cracovie 1965: 227-231
Quia solet dici, quod unitas generis sumitur ab unitate apparentis, puta unitas animalis sumitur ab unitate huius apparentis, quod est sentire, ideo queritur, qua unitate ipsum apparens, puta sentire, sit unum. De hoc invento sex modos dicendi […]
Explicit questio disputata per magistrum Matheum de Eugubio 1334 de mense madii in Bononia.
Jacopo Lohs